Skip to main content

607

Debita et obligationes contrahendæ non permittantur, nisi certo constet ex consuetis reditibus debiti fœnus solvi et intra tempus non nimis longum per amortizationem reddi summam capitalem. In precibus pro obtinendo consensu ad contrahenda debita vel obligationes exprimi debent, sine ulla exceptione, omnia alia debita et obligationes quibus contrahens ad diem gravatur, secus obtenta venia invalida est. Contractus de debitis vel obligationibus contrahendis examini consilii œconomici subsint.
Constitutio
Start Date

606

Omnes contractus alicuius momenti de rebus œconomicis in scriptis fiant iuxta normas in statuto administrationis provinciæ stabilitas.
Constitutio
Start Date

598

Fratribus itinerantibus concedatur necessaria pecunia a superiore, cui rationem de ea et de aliis extra domum conventum acceptis reddant post itineris finem.

Constitutio
Start Date

557

Salvo n. 543, quilibet frater, etiam si sit superior, pecunias aut emolumenta cuiusvis generis syndico tradere tenetur, ut accurate in registris referantur atque, servato iure alicuius tertii, bonis communitatis aggregentur.
Constitutio
Start Date

551

Servato iure ecclesiastico et nostro, in administratione œconomica omnes condiciones a lege civili requisitæ adamussim serventur.
Constitutio
Start Date

550

Bona temporalia tum immobilia tum mobilia administrari debent iuxta normas iuris ecclesiastici et legum nostrarum necnon secundum statuta specialia administrationis provinciæ vel Ordinis.
Constitutio
Start Date

549

Ad Ordinem pertinent: bona immobilia, mobilia et capitalia tum Ordinis tum institutorum magistro Ordinis immediate subiectorum, eorumque reditus; fructus operis fratrum in iis institutis et in curia generalitia laborantium, necnon dona illis omnibus largita sine condicione speciali, salvo n. 600; contributiones provinciarum a capitulo generali taxatæ; contributiones conventuum vel institutorum immediate subiectorum magistro Ordinis, ab ipso cum suo consilio taxatæ; omnes alii proventus intuitu Ordinis advenientis.
Constitutio
Start Date

548

Ad provinciam pertinent, nisi aliud a capitulo provinciali statuatur: fructus laboris prioris provincialis; dona facta in favorem provinciæ; dona facta pro postulantium, novitiorum et studentium educatione necnon pro sustentatione missionum aut pro aliis operibus, quæ a provinciæ directione pendent; fructus ex operibus et institutis, quorum provincia assumpserit expensas; fructus laboris fratrum extra propriam provinciam assignatorum vel laborantium, ad normam n. 600; hæreditaria filiorum provinciæ bona cuiusvis generis necnon legata libera, id est, quæ fratribus, absque ulla benefactoris intentione prius in scriptis vel coram testibus manifestata relinquuntur, salvo n. 200; bona immobilia vel mobilia vel capitalia decursu temporis a provincia acquisita, eorumque reditus; contributiones conventuum a capitulo provinciali taxatæ.
Constitutio
Start Date

546

Ad conventum pertinet, nisi aliter a capitulo provinciali statuatur: quidquid fratres ibi assignati labore aut industria sua vel intuitu personæ vel conventus acquirunt, necnon eorum pensiones personales cuiusvis sint generis, salvis, nn. 174 et 200 § IV; dona facta in favorem conventus; omnia bona decursu temporis legitime acquisita sive immobilia sive mobilia sive capitalia, eorumque reditus.
Constitutio
Start Date