Skip to main content

61

  1. In communitatibus nostris quotidie in choro Missa conventualis et officium divinum celebrari debent.
  2. Ubi ex legitimo impedimento, quod si habituale sit a priore provinciali cum suo consilio agnosci debet, Missæ conventualis et totius officii celebratio communis haberi nequit, saltem laudes et vesperæ celebrentur.
  3. Quando iusta de causa officium divinum liturgia horarum in choro celebrari nequit, alio in loco sacro apto persolvatur, alio in loco sacro persolvatur, specialiter ita ut fideles orationi liturgicae fratrum active participare possint.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

18

  1. Per hanc autem professionem modo speciali Christum imitamur qui voluntati Patris semper fuit subditus pro vita mundi, et ita arctius coniugimur Ecclesiæ, ad cuius ædificationem una cum fratribus sub ductu superiorum, humano ministerio vices Dei gerentium, devovemur ad bonum commune Ecclesiæ et Ordinis.
  2. Hoc bonum commune nobis etiam manifestatur religiosis ac apostolicis exoptationibus communitatis atque interna illustratione Spiritus Sancti missionem Ordinis adiuvantis.
  3. Fratres nostri obœdire tenentur suis superioribus in omnibus quæ pertinent ad Regulam et leges nostras. Non autem tenemur, immo nec possumus obœdire in his quæ sunt contra præcepta Dei et Ecclesiæ vel contra leges Ordinis vel quæ dispensationem superioris non admittunt; in dubiis vero tenemur omnes obœdire.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

429

  1. Omnes socii instituuntur a magistro Ordinis, manent in munere ad sexennium, possunt tamen ad alterum sexennium iterum institui; semper relicta novo magistro Ordinis libertate fratres ad consilium generalitium pertinentes mutandi.
  2. Institutio adsistentium pro apostolatu, pro vita intellectuali fiat auditis omnibus prioribus provincialibus.
  3. Institutio adsistentium pro relationibus provinciarum cum magistro Ordinis fiat auditis prioribus provincialibus quibus interest, qui, prius inter se de hoc convenientes, tria nomina ipsi magistro Ordinis præsentent. Magister Ordinis tenetur unum ex his tribus instituere vel denuo tria nomina præsentari petere.
Constitutio
In fieri:
Yes
Primo promulgata: