Skip to main content

312

  1. Ius convocandi capitulum, quod pluries in anno habendum est, uni præsidi competit.
  2. Convocatio capituli semper publice et in scriptis fieri debet.
  3. Capitulares possunt ante capitulum aliqua negotia tractanda præsidi proponere; si autem tertia pars capituli aliquod negotium proposuerit, præses tenetur hoc discussioni submittere. Durante capitulo nullum negotium proponatur nisi præses in eo consenserit vel ad hoc invitaverit.
  4. Ne quid ex abrupto decernendum in capitulo proponatur, die saltem una vel altera antequam capitulum coadunetur, dummodo absit a mora periculum, de omnibus ac singulis tractandis vocales fiant certiores.
  5. Quando agitur de admissione ad professionem, semper adsit ad minus media pars.
  6. Præses determinare potest quid sub secreto servandum erit.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

208

Fratres sollemniter professi ex aliena provincia ratione studii in conventu assignati, tantummodo vocem habent in capitulo quando agitur de admissione ad professionem fratrum propriae provinciae; consultari tamen possunt ante votum capituli et consilii si agatur de professione studentium ex aliis provinciis secum in conventu degentium.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

207

  1. Votum non favorabile utriusque, capituli nempe et consilii, decisivum est quando frater in conventu propriae provinciae per illum annum commoratus est; si de clerico agatur, annus scholasticus pro tali anno computari potest. Quando frater extra provinciam commoratus est votum decisivum consilii provinciae affiliationis necessarium est.
  2. Quando per prædictum annum frater extra propriam provinciam commoratus est, votum capituli et votum consilii sunt consultiva tantum. In casu tamen, requiritur semper votum consilii provinciæ affiliationis. Si favorabile fuerit, prior provincialis fratrem ad professionem admittere potest, non vero si contrarium. In casu vero quo vota capituli et consilii non concordant, res deferatur pro decisione ad proprium provincialem.
  3. Si frater nondum per annum commoratus fuerit in conventu ubi assignatus est et professionem sollemnem emittere debeat, votum capituli et consilii dat conventus in quo per annum immediate præcedentem commoratus est ad normam n. 206, 2°, sed conventus in quo degit omnino prius votum suum debet dare ad informationem.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: