Skip to main content

334

In casu necessitatis, de iudicio prioris provincialis, superior ipse munere syndici fungi potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

333

Consilium domus non sit a capitulo distinctum. Superior vero nihil determinet quin vocales audiat vel eorum consensum obtineat in iis pro quibus prior conventualis consilio vel consensu indiget.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

330

Prior de consensu sui consilii instituat sacristam et bibliothecarium. Pro institutione aliorum officialium quos utiles iudicaverit, consensu consilii non indiget. Prior instituat sacristam, bibliothecarium,
lectorem conventualem et alios officiales quos utiles iudicaverit.

Pro unoquoque officiali, capitulum provinciale condiciones, durationem, munera aliaque opportuna determinet.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

329

  1. Vacante officio syndici, prior tenetur novi syndici institutionem curare infra mensem, salvo n. 318, 1°.
  2. Priori conventuali prohibetur ne ipse syndici munus adimpleat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

328

  1. Quilibet frater voce activa gaudens in syndicum conventus institui potest, dummodo ad hoc officium sit vere idoneus. 
  2. Instituitur ad triennium, et potest immediate ad aliud triennium institui, non vero ad tertium nisi de consensu prioris provincialis.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

326

Supprior in capite non potest facere mutationes notabiles in conventu, et tenetur rationem sui regiminis reddere novo priori coram consilio.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

324

Absente priore, supprior potest præesse capitulo et consilio conventuali, necnon vicarium ad breve tempus instituere.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

322

  1. Supprior instituatur a priore non ultra trimestre ab acceptatione prioratus, ad normam n. 310, 2°. Si infra hunc terminum non instituatur, ius eum instituendi ad priorem provincialem devolvitur. In eodem officio institui potest immediate secunda vice, non vero tertia, nisi de consensu prioris provincialis.
  2. Supprior in officio permanet usquedum prior nuper electus suppriorem instituerit ad normam § I.
  3. Si alia de causa suppriorem a suo officio cessare contingat, prior intra mensem novum suppriorem instituere debet; secus ius eum instituendi ad priorem provincialem devolvitur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

319

Semel saltem in mense, consilium coadunetur et negotia gerat iuxta normas supra nn. 312 et 313 pro capitulo conventuali statutas (cf. appendicem n. 14-bis).

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

317

  1. Exceptis casibus a iure expressis, vota consilii sunt decisiva et non consultiva tantum.
  2. In casibus urgentioribus quando plures adesse non possunt, sufficit ut præter præsidem consilii adsint saltem duo consiliarii. Ut decisiones consilii valeant, oportet ut numerus consiliariorum ad minus attingat ternarium, praeside consilii computato.
  3. Syndicus semper vocetur ad deliberationes consilii participandas, quin tamen votum habeat, nisi iam sit membrum eiusdem.
  4. Alii officiales conventus ad consilium vocentur ut audiantur, quando agendum erit de negotiis quæ ad eorum munus spectant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: