Skip to main content

375

  1. Ad primum consilium provinciæ quod elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur, præter membra consilii, priores regionales, vicarios provinciales et priores conventuales, nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad priores regionales, vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus.
  2. In hoc consilio tractanda sunt omnia quæ ad bonum provinciæ utilia videbuntur, et in primis inspiciatur an ad praxim reductæ sint ordinationes et exhortationes ultimi capituli provincialis et generalis. In hoc consilio, praeter ea quae ad bonum provinciae utilia videbuntur, fiat scrutinium secretum super retentione vel absolutione prioris provincialis, ad magistrum Ordinis transmittendum. Fratres vero qui absolutionem petierint, tenentur quamprimum rationes magistro Ordinis significare. De modo hoc scrutinium faciendi  (cf. appendicem n. 14).
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

374

Quæ ex iure nostro diffinitorio capituli provincialis competunt, a priore provinciali cum suo consilio pertractari et decerni possunt si extra capitulum necessitas urget, salvis nn. 279 § II, 358 § IV.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

373

Inter alia, in consilio provinciæ tractari debent: 

  1. institutio vel amotio prioris regionalis et prioris conventualis; 
  2. præsentatio vel amotio parochi audito capitulo communitatis cui concredita est paroecia
  3. erectio domus in conventum, ad normam n. 262; 
  4. cassatio decisionis consilii vel capituli conventualis exclusis consiliariis in illo conventu assignatis; 
  5. transfiliatio fratris; 
  6. exclusio fratris a voce activa gravi de causa ad tempus facienda; 
  7. declaratio facti ad dimissionem fratris ad normam iuris (CIC 694 § 2).
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

371

Ne quid ex abrupto decernendum proponatur, consiliarii tempestive certiores fiant de omnibus tractandis, nisi aliqua decisio urgeat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

370

  1. Syndicus provinciæ semper vocetur ad deliberationes consilii participandas, quin tamen votum habeat, nisi iam sit membrum eiusdem. Consilio provinciae semper adsint, ut audiantur, magistri novitiorum, studentium et fratrum cooperatorum, directores scholarum et collegiorum, syndicus et alii officiales provinciae quando de rebus ad eorum officium pertinentibus agitur.
  2. Consilio semper adsint, ut audiantur, magistri novitiorum, studentium et fratrum cooperatorum, directores scholarum et collegiorum, et alii officiales provinciæ quando de rebus ad eorum officium pertinentibus agitur.
  3. II. Adsit etiam superior quando de re maioris momenti tractatur quæ ad eius communitatem spectat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

369

  1. In casibus urgentioribus, quando plures adesse non possunt, sufficit ut præter præsidem consilii adsint saltem duo consiliarii. In casibus ordinariis ad valorem deliberationum semper adsint saltem quatuor consiliarii. In casibus urgentioribus, quando plures non habentur ad manus, duo sufficiunt.
  2. Quando agitur de rebus ad studium, ad professores et ad studentes pertinentibus, etiam quoad scholam apostolicam, semper adsit regens et moderator centri studiorum institutionalium vel promotor studiorum de quo in n. 366, 2°.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

368

  1. Consiliarii amoveri aut muneri suo renuntiare non possunt nisi de consensu magistri Ordinis. Si consiliarium ab officio cessare contingat extra capitulum provinciale, novus consiliarius a capitulo provinciali indicatus, illi substituatur, adprobante magistro Ordinis.
  2. Ad consilium omnes convocandi sunt et deliberationibus adsint, nisi ex iusta causa a priore provinciali dispensentur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

367

Secretarius consilii, ab eodem unico scrutinio electus, si non sit ex membris, votum non habet et ad secretum tenetur sicut alii. Res deliberatas et resolutiones consilii in libro ad hoc deputato conscribat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

364

Prior provincialis acta capituli mutare aut rescindere non valet, nec talis auctoritas potest ei a diffinitoribus delegari; potest tamen acta capituli interpretari, et in casu particulari in eis dispensare.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: