Skip to main content

554

Ordo, provincia, conventus habent iure ecclesiastico propriam personalitatem iuridicam. Quando autem hæc a Statu non agnoscitur, debent aliquam personalitatem civilem acquirere iuxta determinationem statuti provinciæ vel Ordinis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

553

Ordo ad mentem n. 552 habeat proprium statutum administrationis a magistro Ordinis cum suo consilio adprobatum.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

552

Provincia debet habere statutum administrationis, quod sit pars statuti istius, secundum exigentias suas, in quo omnia administrationem bonorum temporalium spectantia pressius determinentur. Hoc statutum in actis capituli provincialis includi debet, et quoad substantiam non de facili mutetur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

547

Suppresso conventu, eius bona devolvuntur ad provinciam, servatis de iure servandis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

543

Possunt magister Ordinis et prior provincialis habere personalem capsam distinctam pro expensis personalibus et discretis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

541

In sectione de administratione œconomica verbum Ordo sumitur pro personalitate iuridica, habens sub immediata iurisdictione magistri Ordinis conventus et instituta ad instar alicuius provinciæ.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

539

  1. Cum non sint admittendæ inordinatæ accumulationes bonorum, in casu quo in aliquo conventu bona immobilia, mobilia aut capitalia revera superflua adsint, capituli provincialis est, auditis consilio et capitulo conventus, de iis disponere.
  2. Hæc bona applicentur necessitatibus propriæ provinciæ aut, consulto magistro Ordinis, Ordini vel alicui provinciæ magis indigenti offerantur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

525

  1. Si forte diffinitor electus, ante capituli generalis celebrationem, eligeretur vel institueretur prior provincialis in sua vel in aliena provincia, aut alio modo fuerit impeditus, socius ipsius diffinitoris ipso iure in eius locum subrogetur.
  2. Si vero socius diffinitoris vel prioris provincialis impeditus fuerit, vel desit, loco ipsorum subrogetur aliquis ex diffinitoribus capituli provincialis præcedentis, qui habet condiciones requisitas in n. 522, incipiendo ab antiquioribus in Ordine.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

524

Electis in diffinitores capituli generalis vel in socios tradantur litteræ testimoniales electionis, a præside capituli et diffinitoribus subscriptæ (cf. appendicem n. 30); alias nullo modo admittantur nec ad diffinitionem, nec ad electionem magistri Ordinis, nisi aliter de iure constiterit.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

523

Omnes eligantur unus post alium, ab omnibus vocalibus capituli. Pro unaquaque electione si usque ad tertium scrutinium inclusive nullus candidatus maioritatem absolutam retulerit, in quarto et ultimo scrutinio illi duo tantum præsentari possint, qui in scrutinio præcedenti maiorem numerum suffragiorum retulerint, firmo præscripto Quaelibet electio terminatur in septimo scrutinio, quo in casu sufficit maioritas relativa, firmo n. 450 § III.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: