Skip to main content

7

  1. Ad vitam regularem fovendam, semel saltem in mense colloquium habeatur in quo, moderante priore vel alio fratre ab eo designato, omnes fratres suam mentem sincere et caritative aperire possint circa argumentum prævie determinatum et tempestive adnuntiatum de iis quæ officia et munera communitatis respiciunt. 
  2. Aliquoties in anno pariter habeatur capitulum regulare in quo fratres, modo a capitulo conventuali determinato, examinent fidelitatem suam erga missionem apostolicam conventus et vitam regularem atque aliquam pænitentiam faciant. Hac occasione superior exhortationem circa vitam spiritualem et religiosam necnon opportunas admonitiones et correctiones facere potest. 
  3. Fratres qui sunt in periodo formationis colloquia et capitula habeant sub respectivis magistris, sed ad normam n. 309 § II, possunt quoque participare integre vel partialiter adunationibus totius communitatis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

5

Fratres libenter recreationibus communibus participent, quibus mutua cognitio et communio fraterna foventur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

619

Fratres cum debitores sint omnibus in Christo, spiritum liberalitatis colant, quæ affectu non quantitate donorum agnoscitur. Benefacientes ex impulsu caritatis meminerint eiusdem caritatis ordinem servare, et communitatum fratrum quæ egestate patiuntur numquam obliviscantur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

616

Nullus, etiam superior, deposita personarum Ordini extranearum in pecunia, documentis valorem pecuniæ habentibus vel rebus pretiosis acceptet, nisi gravi et urgenti de causa et de consensu consilii.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

615

In regionibus ubi leges sociales, de quibus supra, desunt, superiores secundum æquitatem socialem de securitate opificum providere debent.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

614

Superiores debent assignare operariis iustam mercedem; et leges civiles, præsertim sociales circa assecurationes, fiscalia et alia huiusmodi accurate observari debent.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

613

In statuto administrationis provinciæ assecurationes necessariæ et modi, quibus contrahi debent, determinentur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

612

Assecurationes contrahere omnino necesse est pro damno quod personis extraneis forte inferri potest. Non est licitum permittere ulli fratri machinas motoribus instructas conducere, nisi talis assecuratio habeatur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

611

In nationibus ubi viget assecuratio obligatoria medica vel pro senectute, infortuniis, invaliditate, pro oneribus erga personas læsas etc., fratres eas contrahere non omittant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: