Skip to main content

Technice ACG 1986 Avila n. 263

References:

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
    4. vice-provinciales et vicarii generales, de quibus in n. 257, § II;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem qui in vicariatibus assignati sunt, socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciae extra fines provinciae, delegatus electus ex iis, secundum statutum provinciae; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur delegatus; et sic deinceps.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. singuli priores provinciales;
    4. diffinitores capituli generalis;
    5. vice-provinciales et vicarii generales, de quibus in n. 257, § II;
    6. socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt.