Skip to main content

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis, salvo n. 258;
    4. vice-provinciales et vicarii generales;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem qui in vicariatibus assignati sunt, socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciae extra fines provinciae, delegatus electus ex iis, secundum statutum provinciae; ex provincia vero habente plus quam centum a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur pro quocumque centena numero delegatus; et sic deinceps.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. singuli priores provinciales;
    4. diffinitores capituli generalis, salvo n. 258;
    5. vice-provinciales et vicarii generales.
    6. socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt.
      III. Socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt, ius habent loquendi sed non definiendi in negotiis decernendis.