Skip to main content

Inchoata cum ordinatione ACG 1980 Walberberg n. 260

References:

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales, salvo n. 258;
    3. duo fratres ex quacumque provincia, nempe diffinitor capituli generalis, salvo n. 258; et socius ipsius diffinitoris; tres autem fratres ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, scilicet diffinitor, socius diffinitoris et socius provincialis.
    4. vice-provinciales et vicarii generales;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem qui in vicariatibus assignati sunt, socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciae extra fines provinciae, delegatus electus ex iis, secundum statutum provinciae; ex provincia vero habente plus quam centum fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur pro quocumque centena numero.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. singuli priores provinciales, salvo n. 258;
    4. diffinitores capituli generalis, salvo n. 258;
    5. vice-provinciales et vicarii generales.
  3. Socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt, ius habent loquendi sed non definiendi in negotiis decernendis.