Skip to main content

207

  1. Votum non favorabile utriusque, capituli nempe et consilii, decisivum est quando frater in conventu propriae provinciae per illum annum commoratus est; si de clerico agatur, annus scholasticus pro tali anno computari potest. Quando frater extra provinciam commoratus est votum decisivum consilii provinciae affiliationis necessarium est.
  2. Quando per prædictum annum frater extra propriam provinciam commoratus est, votum capituli et votum consilii sunt consultiva tantum. In casu tamen, requiritur semper votum consilii provinciæ affiliationis. Si favorabile fuerit, prior provincialis fratrem ad professionem admittere potest, non vero si contrarium. In casu vero quo vota capituli et consilii non concordant, res deferatur pro decisione ad proprium provincialem.
  3. Si frater nondum per annum commoratus fuerit in conventu ubi assignatus est et professionem sollemnem emittere debeat, votum capituli et consilii dat conventus in quo per annum immediate præcedentem commoratus est ad normam n. 206, 2°, sed conventus in quo degit omnino prius votum suum debet dare ad informationem.