Pasar al contenido principal

497

  1. Salvo n. 491 § II, et exceptis iis qui ad normam n. 352 § I et § III iam repræsentantur, delegatum euntem ad capitulum provinciale eligunt, dummodo voce activa gaudeant (cf. nn. 440 et 441):
    1. fratres directe assignati domibus provinciæ;
    2. nisi in statuto provinciae aliter disponatur, fratres directe assignati in domibus vel conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, iis semper exceptis qui ad consilium generalitium pertinent;
    3. fratres indirecte assignati extra provinciam, dummodo non sint superiores;
    4. fratres assignati conventibus, pro quibus conventio inita est ad normam n. 391, 4°–6°, dummodo non sint superiores.
  2. Firmo n. 490 § I, quoad numerum vocalium pro electione socii prioris, alii vocales extra conventum degentes, qui gravi de causa electioni socii participare nequeunt in conventu suæ assignationis (cf. n. 491), a priore provinciali cum suo consilio ad determinatum collegium electivum aggregentur.
  3. Firmo n. 443 § I, omnes fratres vocem habentes in electione delegati sunt etiam eligibiles ex ipso collegio ad quod pertinent.