Pasar al contenido principal

207

  1. Quando frater per hunc annum, qui pro clerico potest ut talis computari annus scholasticus, in conventu propriæ provinciæ commoratus est, prior provincialis eum ad professionem admittere potest si votum capituli et votum consilii utrumque aut saltem alterum fuerit favorabile, non autem si utrumque contrarium. In conventibus et domibus ubi, ad normam nn. 315-bis et 333 consilium non est a capitulo distinctum, alterum votum datur a consilio provinciæ, in vicariatibus vero a consilio vicariatus. 
  2. Quando per prædictum annum frater extra propriam provinciam commoratus est, votum capituli et votum consilii sunt consultiva tantum. In casu tamen, requiritur semper votum consilii provinciæ affiliationis. Si favorabile fuerit, prior provincialis fratrem ad professionem admittere potest, non vero si contrarium. 
  3. Si frater nondum per annum commoratus fuerit in conventu ubi assignatus est et professionem sollemnem emittere debeat, votum capituli et consilii dat conventus in quo per annum immediate præcedentem commoratus est ad normam n. 206, 2°, sed conventus in quo degit omnino prius votum suum debet dare ad informationem.