- Omnes fratres, præsertim qui apud adolescentes vel iuvenes apostolatum exercent, ut officium suæ vocationis dominicanæ considerent actuose et prudenter operam dare ad fovendas vocationes ad Ordinem.
- Quælibet provincia vocationum promotorem nominet quod, si fieri potest, eiusdem munus primarium sit.
- Meminerint tamen omnes vitam et apostolatum uniuscuiusque fratris et communitatis esse primam invitationem ad vitam dominicanam capessendam.