Skip to main content

143

Intima communio spiritualis monialium cum fratribus fulcitur etiam ligamine iuridico, quo ipsæ cum Ordine uniuntur secundum modum in earum constitutionibus statutum.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

537

Recta administratio postulat, ut responsabilitatem circa bona temporalia communitatis omnes et singuli fratres participent etiam in modo quo rebus utuntur. Implicat enim veram relationem cum paupertate, cuius dici potest practicum exercitium. Officiales vero res œconomicas sedula cum cura administrent tamquam fideles servi et prudentes, in obsequio caritatis.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

528

Ad electionem magistri Ordinis procedatur quinta die ab inauguratione capituli (cf. n. 417 § II, 5°), etsi non omnes electores convenerint.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

527

Ut quis eligi possit in magistrum Ordinis, requiritur ut non minus quam triginta et quinque annos a sua nativitate expleverit, decem vero a prima professione, necnon ut condiciones habeat de quibus in nn. 443 et 459 § I.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

526

Magister Ordinis semper eligitur in capitulo generali ad hoc specialiter convocato, ad normam n. 413.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

297-bis

In negotiis tractandis vim habet iuris, quod, præsente maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori, id est, quod excedat medietatem suffragiorum, suffragiis nullis et abstentionibus non computatis (cf. appendicem n. 14-bis).

Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

252

Fratrum prædicatorum Ordo, cui præsunt capitulum generale et magister Ordinis, coalescit ex provinciis quibus singulis præsunt capitulum provinciale et prior provincialis. 

Singulæ autem provinciæ constant ex conventibus et domibus quæ suo quæque priore vel superiore reguntur.

Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

189

  1. Professione nostra Deo nosmetipsos devovemur, Christum sequentes ad vitam evangelicam in Ordine ducendam, ita ut consecratio nostra baptismalis suum effectum plenius sortiatur.
  2. Per hanc obœdientiæ professionem consilia evangelica adimplendi obligationem suscipere intendimus, renuntiantes bonis absque dubio valde æstimandis, sine detrimento tamen vero profectui personæ humanæ. Exinanitionem nempe Christi amplectentes, insimul vitam eius in Spiritu participamus. Ita, si fideles erimus, bonorum regni cælestis in Ecclesia modo clariori testes erimus.
  3. In professione nostra, filiali ducti pietate, obsequi quoque promittimus Dei genetrici Virgini Mariæ, utpote Ordinis nostri Matri benevolentissimæ.
  4. Quando autem in eadem professione etiam s. Dominico obœdientiam promittimus, fidelitatem spiritui et proposito eius servare intendimus.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

186

Proprium magistri munus est novitiorum vocationem discernere atque eos ad vitam Ordinis efformare, iuxta ea quæ in legibus nostris et in Ratione formationis habentur, ut cum recta intentione ac firma voluntate in vocatione proficiant.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: