Skip to main content

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis: 
    1. ex-magistri Ordinis; 
    2. singuli priores provinciales; 
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis; 
    4. priores vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II; 
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis; 
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale; 
    7. ex provincia habente saltem viginti quinque usque ad centum fratres assignatos in conventibus vicariatuum assignatis vel conventibus ipsius provinciæ extra fines provinciæ, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in conventibus vicariatuum assignatos, alter eligatur delegatus; et sic deinceps; 
    8. ex fratribus directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis. 
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri: 
    1. magister Ordinis nuper electus; 
    2. ex-magistri Ordinis; 
    3. omnes de quibus supra in § I, 2°–6°.
Constitutio
End Date
Start Date

406

Tria distinguuntur in Ordine capitula generalia: capitulum electivum, capitulum diffinitorum, capitulum priorum provincialium.
Constitutio
Start Date

405

Capitulum generale, quod summam auctoritatem habet in Ordine, est coadunatio fratrum provincias repræsentantium, ad tractandum et diffiniendum quæ ad bonum totius Ordinis pertinent et si casus occurrat ad eligendum magistrum Ordinis.
Constitutio
Start Date

404

Ad vicarium Ordinis electum pertinet vocales ad futuri magistri electionem convocare, capitulum generale præparare (cf. n. 415) et electioni eiusdem magistri præsidere. Non potest socios præcedentis magistri, nec priores sive provinciales sive conventuales ab officio absolvere, aut instituere novum socium nec aliquid mutare circa statum Ordinis.
Constitutio
Start Date

403

Mortuo magistro vel ab officio amoto, primus socius secundum ordinem professionis ipso iure habet potestatem quæ competit vicario Ordinis. Debet tamen consilium generalitium coadunare ut inter socios vicarius Ordinis eligatur.
Constitutio
Start Date

402

Vicarius Ordinis est ille qui, magistro ab officio extra capitulum cessante, vices magistri Ordinis obtinet quousque magister sit electus.
Constitutio
Start Date

401

Vicarius super totum Ordinem habet potestatem ac ipse magister, nisi aliud iure aut litteris institutionis caveatur. Alii vicarii eam habent auctoritatem quam ipse magister determinaverit. Omnes perdurant in officio quousque a magistro Ordinis revocati fuerint. Cessante magistro Ordinis, officium vicarii super totum Ordinem exspirat; officium vero aliorum vicariorum, perdurat quousque per novum magistrum aliter dispositum fuerit.
Constitutio
Start Date

400

Magister Ordinis potest in sui adiutorium instituere vicarios sive super totum Ordinem sive super unam vel plures regiones, unam vel plures provincias, unum vel plures conventus.
Constitutio
Start Date

398

Magister Ordinis, gravi de causa, potest priores provinciales ac conventuales et quoscumque officiales, necnon priorissas monasteriorum Ordini subiectorum, instituere ac destituere, eorumque officia et auctoritates limitare, eaque agere in Ordine quæ ipse et diffinitores capituli generalis iuxta leges nostras agere possunt. Durante suo munere magister Ordinis per se vel per socios aut per alios bis saltem Ordinem universum visitare tenetur. Magister Ordinis non potest cedere iura officii sui in præiudicium suorum successorum.
Constitutio
Start Date

397

Officium suum obtinet per electionem canonicam, et in eo perdurat per novem annos. Tempus computatur a capitulo electivo usque ad sequens capitulum electivum, neglectis paucis mensibus, semestre tamen non excedentibus, qui ad integritatem novem annorum desunt aut superfluunt.
Constitutio
Start Date