Skip to main content

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
    4. vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatuum sunt, iisque directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciæ extra fines provinciae, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignates, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
    8. ex fratribus directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. omnes de quibus supra in § I, 2°–8°.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis, salvo n. 258;
    4. vice-provinciales et vicarii generales;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem qui in vicariatibus assignati sunt, socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciae extra fines provinciae, delegatus electus ex iis, secundum statutum provinciae; ex provincia vero habente plus quam centum a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur pro quocumque centena numero delegatus; et sic deinceps.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. singuli priores provinciales;
    4. diffinitores capituli generalis, salvo n. 258;
    5. vice-provinciales et vicarii generales.
    6. socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt.
      III. Socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt, ius habent loquendi sed non definiendi in negotiis decernendis.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales, salvo n. 258;
    3. duo fratres ex quacumque provincia, nempe diffinitor capituli generalis, salvo n. 258; et socius ipsius diffinitoris; tres autem fratres ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, scilicet diffinitor, socius diffinitoris et socius provincialis.
    4. vice-provinciales et vicarii generales;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem qui in vicariatibus assignati sunt, socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciae extra fines provinciae, delegatus electus ex iis, secundum statutum provinciae; ex provincia vero habente plus quam centum fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur pro quocumque centena numero.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. singuli priores provinciales, salvo n. 258;
    4. diffinitores capituli generalis, salvo n. 258;
    5. vice-provinciales et vicarii generales.
  3. Socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt, ius habent loquendi sed non definiendi in negotiis decernendis.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales, salvo n. 258;
    3. duo fratres ex quacumque provincia, nempe diffinitor capituli generalis et socius ipsius diffinitoris; tres autem fratres ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, scilicet diffinitor, socius diffinitoris et socius provincialis.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. singuli priores provinciales, salvo n. 258;
    4. diffinitores.
  3. Socii priorum provincialium et diffinitorum, qui elegerunt, ius habent loquendi sed non definiendi in negotiis decernendis.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: