Skip to main content

513

Diffinitores capituli provincialis sunt fratres qui ab omnibus vocalibus capituli provincialis eliguntur ut, una cum præside, principaliora negotia capituli diffiniant.
Constitutio
Start Date

509

Electio prioris provincialis semper indiget confirmatione magistri Ordinis. Magister Ordinis potest electionem confirmare vel cassare, prout ipse ad bonum Ordinis expedire iudicaverit.
Constitutio
Start Date

506

In electione prioris provincialis procedi nequit ultra septem scrutinia. Etiam in ultimo scrutinio maioritas absoluta requiritur; si vero de postulatione agitur, servetur n. 450 § IV.
Constitutio
Start Date

505

Ut quis eligi possit in priorem provincialem, præter condiciones de quibus in nn. 443 et 459 § I, requiritur ut: triginta expleverit annos a sua nativitate, decem vero a prima professione; non fuerit prior provincialis in eadem provincia per duo quadriennia immediate præcedentia; non sit visitator generalis in eadem provincia. Si quis frater eligi nequeat ex defectu unius vel plurium condicionum de quibus in § I, 1°, 2°, 3°, fratres possunt eum postulare a magistro Ordinis.
Constitutio
Start Date

503

Si priorem provincialem ante finem quadriennii ab officio cessare contingat, magister Ordinis, auditis vicario et consilio provinciæ, tempus electionis determinet et condiciones, nempe utrum prior provincialis eligendus sit in capitulo provinciali ordinario aut in simplici congregatione electiva. Magister Ordinis, hoc in casu, potest etiam abbreviare vel prorogare prioris provincialis eligendi quadriennium, taliter quod sequens electio de novo in consueto capitulo provinciali, tempore solito, celebretur.
Constitutio
Start Date

502

Electio prioris provincialis celebranda est regulariter in capitulo provinciali, vel extraordinarie in simplici congregatione electiva (cf. n. 351 § II).
Constitutio
Start Date

497

  1. Salvo n. 491 § II, et exceptis iis qui ad normam n. 352 § I et § III iam repræsentantur, delegatum euntem ad capitulum provinciale eligunt, dummodo voce activa gaudeant (cf. nn. 440 et 441): 
    1. fratres directe assignati domibus provinciæ; 
    2. fratres directe assignati in domibus vel conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, iis semper exceptis qui ad consilium generalitium pertinent; 
    3. fratres indirecte assignati extra provinciam, dummodo non sint superiores; 
    4. fratres assignati conventibus, pro quibus conventio inita est ad normam n. 391, 4°–6°, dummodo non sint priores conventuales. 
  2. Firmo n. 490 § I, quoad numerum vocalium pro electione socii prioris, alii vocales extra conventum degentes, qui gravi de causa electioni socii participare nequeunt in conventu suæ assignationis (cf. n. 491), a priore provinciali cum suo consilio ad determinatum collegium electivum aggregentur. 
  3. Firmo n. 443 § I, omnes fratres vocem habentes in electione delegati sunt etiam eligibiles ex ipso collegio ad quod pertinent.
Constitutio
Start Date

492

Firmo n. 443 § I, omnes electores sunt eligibiles, iis exceptis qui idem officium pro eodem conventu exercuerint in capitulo immediate præcedenti.
Constitutio
Start Date

490

Ius eligendi socium prioris euntis ad capitulum provinciale competit solis conventibus qui, a sex mensibus ante celebrationem capituli, octo vocales habent, nisi forte illo anno per fratris obitum dictus numerus fuerit deminutus (cf. appendicem n. 26). Conventus autem qui ad minus habent sedecim vocales, ius habent duos socios eligendi, tres vero si habent viginti quattuor et quattuor si habent plus quam triginta duos. Fratres conventus qui numerum vocalium non habet sufficientem ut possint eligere socium prioris euntis ad capitulum provinciale, adiungantur alicui collegio ad eligendum delegatum.
Constitutio
Start Date

489

Socius prioris conventualis euntis ad capitulum provinciale est frater electus a conventu ad vocem in capitulo provinciali habendam.
Constitutio
Start Date