Skip to main content

71

  1. Semel in hebdomada, in unoquoque conventu proprie dicto, Missa conventualis celebretur pro eisdem defunctis, in qua dicatur oratio fidelium cum supplicationibus pro defunctis. Ubi autem Missa conventualis haberi nequit (cf. n. 61 § II), una Missa applicetur pro eis.
  2. Excipiuntur Hebdomada Sancta, Pascae, et illa in qua incidit Nativitas Domini; excipiuntur pariter hebdomadae in quibus propter anniversarium (n. 70 § II) vel obitum fratris (n. 73) aut Summi Pontificis (n. 74) Missa defunctorum celebratur.
  3. Semel in hebdomada pro eisdem defunctis tertia pars rosarii ab omnibus fratribus recitetur.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

67

  1. Fratres Christum in mysterio eucharistico colant ut ex hoc admirabili commercio hauriant fidei, spei et caritatis augmentum. 
  2. Fratribus cordi sit traditionalis in Ordine devotio erga Deiparam Virginem, Apostolorum Reginam atque exemplum meditationis verborum Christi et docilitatis in propria missione. 
    Quotidie recitent tertiam partem quinque decades rosarii in communi vel privatim, iuxta determinationem capituli provincialis et servata congrua ordinatione ad liturgiam. Hæc precandi forma in contemplationem nos ducit mysterii salutis, in quo Virgo Maria cum Filii sui opere intime coniungitur. 
  3. Fratres foveant veram devotionem et cultum erga s. Dominicum, vitæ nostræ speculum, et sanctos Ordinis, ut ad eorum imitationem excitentur et in spiritu suæ vocationis roborentur.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

601

Cum fratres permanenter apud instituta, opera vel alia huiusmodi quæ ad conventus vel provincias Ordinis non pertinent officium aliquod exercent vel laborem præstant, curet prior provincialis contractum inire in quo omnes condiciones accurate stabiliantur.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: