Skip to main content

361

Capitulum intra mensem terminetur. De consensu autem magistri Ordinis, in casu speciali, per quindecim dies prorogari potest. Capitulum iusta de causa a magistro Ordinis adprobata, non ultra quindecim dies interrumpi potest. Interruptione durante, potestas de qua in n. 360 priori provinciali competit.
Ordenacio
Start Date

359

In capitulo provinciali omnia ordinarie decidantur per vota secreta. Si suffragia aliquando sint æqualia, præses suo voto paritatem dirimat.
Ordenacio
Start Date

358

Capitulum provinciale sequenti modo celebretur: Pridie, vel ipso die pro inceptione capituli statuto: examinentur testimoniales a tribus antiquioribus vocalibus in Ordine, ita tamen ut de gravioribus difficultatibus referre debeant præsidi et vocalibus capituli; adprobatis vocalibus, a præside de consensu vocalium instituatur unus actuarius vel etiam duo si necesse fuerit; a præside cum vocalibus constituantur ex ipsis vocalibus commissiones capituli; unaquæque commissio unico scrutinio eligat præsidem et secretarium seligat. Capitulum incipiat cum celebratione Missæ de Spiritu Sancto. Post homiliam fiant, in oratione fidelium, deprecationes pro felici exitu capituli, pro vivis et defunctis, nominatis qui ab ultimo capitulo in Domino obierunt. Inter ea quæ a commissionibus tractari debent, habeantur quæstiones de activitate apostolica, de statu personali, disciplinari et œconomico provinciæ, iuxta relationes a diversis superioribus exhibendas, prout in statuto provinciæ determinatum fuerat; resolutiones cuiuscumque commissionis iam in scriptis redactæ, in loco apto collocentur, ut ab omnibus vocalibus ante sessiones plenarias inspici possint; postea incipiant, moderante præside capituli, sessiones plenariæ omnium vocalium quorum erit determinare quæ ex conclusionibus commissionum retinenda sint ut a diffinitoribus definiri possint. His omnibus peractis, præses cum diffinitoribus omnia tractent et diffiniant quæ necessaria vel utilia iudicent, ita tamen ut quæ a maioritate vocalium reiecta sunt diffinire non possint. Ad diffinitorium quoque pertinet: facere admonitiones, ordinationes, declarationes ac petitiones; assignationes dare et providere de officiis vel muneribus et aliis ad normam legum nostrarum.
Ordenacio
Start Date

357

In statuto provinciæ determinetur: an habendæ sint commissiones præparatoriæ; dies in qua facienda sit electio prioris provincialis et diffinitorum capituli; quot diffinitores capituli eligendi sint, nempe quattuor, sex vel octo; an, quot et quando eligendi sint consiliarii provinciæ; dies in qua faciendæ sint electiones pro capitulo generali.
Ordenacio
Start Date

356

Litteris convocationis acceptis: fiat electio delegatorum de quibus in n. 352 § I, 5°, et in conventibus ius habentibus electio socii vel sociorum prioris euntis ad capitulum, præside suppriore conventus; præterea fiat electio vocalium supplementariorum si casus occurrat de quo in n. 352 § II; tres menses ante inceptionem capituli, prior provincialis relationem circa statum provinciæ necnon circa graviora problemata in ea existentia, et officiales provinciæ (cf. nn. 376–381) relationem circa omnia ad eos competentia, capitularibus et conventibus mittant; in omnibus provinciæ conventibus habeatur tractatus præside priore in quo examinentur relationes de quibus in 2° et determinentur propositiones vel petitiones in bonum provinciæ vel conventus, ad capitulum mittendæ.
Ordenacio
Start Date

355

Capitulum, cui vocales accedere non omittant, convocetur a priore provinciali vel a vicario provinciæ tres saltem menses ante celebrationem.
Ordenacio
Start Date

354

Si tamen capitulum coadunari contingerit infra quattuor menses ante capitulum generale, computandos a prima die mensis pro celebratione in actis determinati, differtur capitulum provinciale post promulgationem actorum capituli generalis, ad diem quem magister Ordinis, audito priore provinciali, designaverit. Non omittatur celebratio capituli provincialis etiam si prior provincialis iam institutus fuerit.
Ordenacio
Start Date

352

Vocales capituli provincialis sunt: 

  1.  
    1. priores regionales;
    2. vicarii provinciales electi ad normam n. 389; 
    3. priores conventuales; supprior vero, si ob ægritudinem aliamve gravem causam a priore provinciali acceptam, prior adesse nequit; 
    4. socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490; 
    5. delegati fratrum, ad normam nn. 497─501; 
    6. delegatus domus non prioralis cum saltem quattuor fratribus voce activa gaudentibus in territorio uniuscuiusque nationis ubi non sit alius conventus eiusdem provinciæ; 
    7. prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in ipsa provincia explevit. 
  2. Si numerus vocalium capituli provincialis ad normam constitutionum electorum sit minor quam viginti, statutum provinciæ providere potest, si vero sit minor quam decem provideat de vocalibus supplementariis, qui tamen sint non plus quam tres. Isti vocales non iure personali, sed per electionem constituuntur.
Ordenacio
Start Date

346

Prior provincialis, quando recedit a sua provincia vel saltem a natione vicarium instituat. Quod si nullus vicarius designatus fuerit, ipso facto habeatur vicarius socius prioris provincialis, nisi capitulum provinciale aliter determinaverit.
Ordenacio
Start Date

344

Quadriennium computatur ab uno capitulo provinciali ad aliud, neglectis paucis diebus, hebdomadibus aut mensibus, qui aliquando ad integritatem quadriennii desunt aut superfluunt, et terminatur die immediate ante vigiliam inceptionis capituli provincialis. Quod si contingat quadriennium alicuius prioris provincialis finiri, Ordine non habente magistrum, aut infra quattuor menses ante capitulum generale (cf. n. 354 § I), prorogatum intelligitur in utroque casu illius quadriennium usque ad sequens capitulum provinciale, quod celebrabitur post capitulum generale completum.
Ordenacio
Start Date