Skip to main content

497

  1. Salvo n. 491 § II, et exceptis iis qui ad normam n. 352 § I et § III iam repræsentantur, delegatum euntem ad capitulum provinciale eligunt, dummodo voce activa gaudeant (cf. nn. 440 et 441):
    1. fratres directe assignati domibus provinciæ;
    2. nisi in statuto provinciae aliter disponatur, fratres directe assignati in domibus vel conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, iis semper exceptis qui ad consilium generalitium pertinent;
    3. fratres indirecte assignati extra provinciam, dummodo non sint superiores;
    4. fratres assignati conventibus, pro quibus conventio inita est ad normam n. 391, 4°–6°, dummodo non sint superiores priores conventuales.
  2. Firmo n. 490 § I, quoad numerum vocalium pro electione socii prioris, alii vocales extra conventum degentes, qui gravi de causa electioni socii participare nequeunt in conventu suæ assignationis (cf. n. 491), a priore provinciali cum suo consilio ad determinatum collegium electivum aggregentur.
  3. Firmo n. 443 § I, omnes fratres vocem habentes in electione delegati sunt etiam eligibiles ex ipso collegio ad quod pertinent.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

467

  1. Prior provincialis, aliquibus auditis fratribus gravioribus, ad communitatem eligentium non pertinentibus, potest electionem confirmare vel cassare et postulationem admittere vel reicere, prout ad bonum Ordinis expedire iudicaverit, etiamsi electio ad normam iuris facta fuerit; suam decisionem tamen non ultra moras necessarias differat. 
  2. Si postulatio rite facta priori provinciali confirmanda esse videatur, ipse ad magistrum Ordinis recurrat pro dispensatione, qua obtenta, postulatum confirmare potest ad normam § I.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

455-ter

  1. Si leges nostræ provideant electionem per litteras (cf. n. 455-bis), permittitur etiam electio per instrumenta electronica.
  2. Pertinet ad priorem provincialem cum consensu sui consilii decernere utrum electio facienda sit per litteras vel per instrumenta electronica, et eligere instrumentum electronicum aptum et bonæ famæ.
  3. Electio per instrumenta electronica procedit iuxta normas sequentes:
    1. præses mittat omnibus vocalibus instructiones ad accedendum ad instrumentum electronicum electum;
    2. infra tempus a præside statutum, quilibet vocalis suffragium suum præbet iuxta instructiones receptas;
    3. elapso tempore præfixo pro suffragio, præses verificet exitum in conspectu consilii provincialis vel duorum scrutatorum a consilio adprobatorum;
    4. procedatur ad normam n. 455-bis § II, 5°, 6° et 7°.
  4. Ad validitatem electionis per instrumenta electronica requiritur ut:
    1. nullus vocalis excludatur ab electione propter instrumentum electum;
    2. nullus frater vocem passivam habens excludatur ab electione vocalium propter instrumentum electum;
    3. verificetur ut soli vocales suffragium tulerint, et nullus vocalis plura suffragia tulerit;
    4. suffragia singulorum vocalium secreta maneant.
  5. Pertinet capitulo provinciali alias normas perficere pro electionibus per instrumenta electronica.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

434

Postulator generalis causarum beatificationis et canonizationis: 

  1. munere suo fungitur secundum normas a Sancta Sede stabilitas et statutum a magistro Ordinis adprobatum; 
  2. de statu singularum causarum relationes transmittat cuilibet capitulo generali.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: