570
- Syndicus Ordinis modo pro syndico provinciæ statuto rationem reddat magistro Ordinis et suo consilio.
- Annis in quibus capitulum generale celebratur, relatio syndici Ordinis, a consilio œconomico Ordinis examinata et analyzata atque a magistro Ordinis cum consilio eius approbata, sessioni plenariæ capituli præsentetur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:
560
- Ordinis entia per capitula vel in statutis definiant modus operandi de bonis pecuniariis (administratio; cura argenti, actionum, obligationum vel similium; collocatio et permutationes in mensis publicis) secundum conditiones peculiares loci.
- Pecuniæ in mensis solummodo publicis (vulgo: bank) de quarum securitate certo constat deponantur et quidem ad mentem n. 555 sub nomine respectivæ personæ moralis vel instituti ad quæ pertinent.
- Mensa publica eligatur ab ipso administratore de consensu superioris.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
545
- Si conventus vel provincia vel Ordo per suos superiores vel administratores sive ordinarios sive delegatos intra fines sui muneris debita et obligationes contraxerint, ipsa persona moralis de his respondere tenetur.
- Eodem modo si contraxerit administrator deputatus, respondere debet illa persona moralis cuius nomine actus positus est.
- Si contraxerit frater sine ulla superioris licentia, ipsemet respondere debet, non autem Ordo vel provincia vel conventus.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
499
- Ad consilium provinciale pertinet determinare, pro unoquoque collegio electivo, utrum vocales debeant specialiter in unum convenire pro electione facienda vel suffragium suum per litteras mittere.
- Si electio facienda est in congregatione speciali:
- praeses et locus electionis determinentur a consilio vel provinciali;
- in ipso actu electionis serventur nn. 452 et 494 § IV;
- post electionem delegati provideatur eodem modo de substituto pro casu necessitatis.
- Si vero vocales non possunt de facili in unum convenire, fiat proceditur per litteras, Priore Provinciali praeside, ad normam n. 455-bis et iuxta normas sequentes:
1° quilibet vocalis in schedula suffragium suum scribat et sub duplici involucro ad priorem provincialem vel priorem regionalem mittat, ad normam n. 480, § III;
2° elapso tempore praefixo pro receptione schedularum, prior provincialis vel regionalis cum suo consilio vel cum duobus scrutatoribus a consilio approbatis scrutinium faciat ad normam n. 480, § IV, 1°–4°;
3° si maioritas pro electione obtinetur, de exitu electionis omnes vocales per litteras certiores fiant;- 4. si vero maioritas absoluta in primo scrutinio non obtinetur, prior provincialis cum suo consilio procedat secundum normas 480, § IV, 6° et 7° n. 455-bis §II 6° et 7°; in ultimo vero scrutinio, sive sit secundum (n. 6°), sive tertium vel quartum (n. 7°), illi duo tantum praesentari possunt qui in praecedenti scrutinio maiorem numerum suffragiorum retulerint, firmo n. 450 § III
- 5. in casu deficientiae delegati, tamquam substitutus ille habeatur qui in ultimo scrutinio quoad numerum suffragiorum secundum locum obtinuit, salvo n. 450 § III.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: