375
- Ad primum consilium provinciae quod elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur, praeter membra consilii, priores regionales, vicarios provinciales et priores conventuales, nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad priores regionales, vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus.
- In hoc consilio ampliori, quod voto gaudet tantum consultivo, tractanda sunt omnia quæ ad bonum provinciæ utilia videbuntur, et in primis inspiciatur an ad praxim reductæ sint ordinationes et exhortationes ultimi capituli provincialis et generalis.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
373
Inter alia, in consilio provinciæ tractari debent:
- institutio vel amotio vicarii provincialis prioris regionalis et prioris conventualis;
- præsentatio vel amotio parochi;
- erectio domus in conventum, ad normam n. 262;
- cassatio decisionis consilii vel capituli conventualis exclusis consiliariis in illo conventu assignatis;
- transfiliatio fratris;
- exclusio fratris a voce activa gravi de causa ad tempus facienda;
- declaratio facti ad dimissionem fratris ad normam iuris (CIC 694 § 2).
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:
372
- Munus consilii provinciæ est priorem provincialem adiuvare in officio rite adimplendo, præcipue in iis quæ a capitulo provinciali statuta fuerunt et decursu temporis opportuna vel necessaria videbuntur ad apostolatum et ad vitam regularem promovendam.
- In consilio provinciæ negotia graviora decerni debent voto decisivo nisi aliter in legibus nostris determinatum fuerit.
- Si suffragia aliquando fuerint æqualia, præses suo voto paritatem dirimat, salvo CIC 127, § I.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
352
Vocales capituli provincialis sunt:
-
- priores regionales;
- vicarii provinciales electi ad normam n. 389;
- priores conventuales; supprior vero, si ob ægritudinem aliamve gravem causam a priore provinciali acceptam, prior adesse nequit;
- socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490;
- delegati fratrum, ad normam nn. 497─501;
- delegatus domus non prioralis cum saltem quattuor fratribus voce activa gaudentibus in territorio uniuscuiusque nationis ubi non sit alius conventus vel alia domus eiusdem provinciae;
- prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in ipsa provincia explevit.
- Si numerus vocalium capituli provincialis ad normam constitutionum electorum sit minor quam viginti, statutum provinciæ providere potest, si vero sit minor quam decem provideat de vocalibus supplementariis, qui tamen sint non plus quam tres. Isti vocales non iure personali, sed per electionem constituuntur.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: