Skip to main content

51

Fratres in conventibus nostris habitum Ordinis, utpote signum nostræ consecrationis, deferant, nisi iusta de causa aliter prior provincialis determinaverit. Extra conventum, salvis legibus ecclesiasticis, servetur dispositio prioris provincialis.
Ordenacio
Start Date

49

Mensa fratrum sit frugalis, sufficiens tamen pro eorum necessitatibus. Omnes fratres legitime non impediti in communi mensa comedant. Præter præscripta auctoritatis ecclesiasticæ competentis, attenta traditione Ordinis, capitulum provinciale determinet formas et tempora ieiunii et abstinentiæ; capitulum vero conventuale austeritates propriæ communitatis, præsertim pro tempore Quadragesimæ, statuat.
Ordenacio
Start Date

48

Determinationes quoad silentium a capitulo provinciali et conventuali faciendæ sunt quantum ad tempora et loca secundum traditionem Ordinis.
Ordenacio
Start Date

45-bis

Si quis frater illegitime extra suum conventum ultra annum manserit, prior provincialis cum suo consilio discernet de opportunitate procedendi iuxta CIC 696, 697 et 699.
Ordenacio
Start Date

45

  1. Frater per aliquod tempus moraturus in territorio alterius provinciæ, tempestive moneat respectivum priorem provincialem, salvo semper n. 137. Ut vero commoratio licite ultra tres menses extendatur, licentia dicti prioris provincialis indiget. 
  2. In locis ubi conventum habemus, frater itinerans pro posse conventum adeat.
Ordenacio
Start Date

34

Fratres caveant a novitatibus vel commoditatibus vitæ conquirendis, sed in omnibus et ubique sobriam vitam ducant. Provinciæ, perspectis temporis, regionum, personarum vel ministeriorum adiunctis, modum servandi paupertatem, iuxta normas generales et spiritum Ordinis, determinare possunt.
Ordenacio
Start Date

24

Neither the prior provincial nor the provincial chapter can exempt any brother completely from the authority of the local superior.

Ordenacio
Start Date