Skip to main content

352

Vocales capituli provincialis sunt:

  1.  
    1. priores regionales;
    2. vicarii provinciales electi ad normam n. 389;
    3. priores conventuales; supprior vero, si ob ægritudinem aliamve gravem causam a priore provinciali acceptam, prior adesse nequit;
    4. socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490;
    5. delegati fratrum, ad normam nn. 497─501;
    6. delegatus domus non prioralis cum saltem quattuor fratribus voce activa gaudentibus in territorio uniuscuiusque nationis ubi non sit alia domus eiusdem provinciae.
    7. 6. prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in ipsa provincia explevit.
  2. Si numerus vocalium capituli provincialis ad normam constitutionum electorum sit minor quam viginti, statutum provinciæ providere potest, si vero sit minor quam decem provideat de vocalibus supplementariis, qui tamen sint non plus quam tres. Isti vocales non iure personali, sed per electionem constituuntur.
  3. Si in statuto provinciae determinatum fuerit, domus non prioralis potest unum delegatum mittere ad capitulum provinciale, ad instar conventus, quando domus ista erigitur in natione alienigena ubi nulla praesentia eiusdem provinciae existit.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

138

Fratres adprobati in examine Ordinis ad confessiones audiendas, ipso facto adprobationis ab examinatoribus subscriptæ, facultatem delegatam possident super personas Ordini subiectas, monialibus exceptis, et super alias diu noctuque in domibus nostris degentes (CIC 967–969).

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

97

  1. Ut quis ad magisterium in sacra theologia promoveri possit requiritur: 
    1. ut vita et prudentia sit commendabilis; 
    2. ut, studiis complementariis absolutis, labori intellectuali saltem per decem annos totaliter se devoverit; 
    3. ut a commissione de vita intellectuali provinciae capitulo provinciali provinciae sive affiliationis sive assignationis fratris, praesentetur et a duabus ex tribus partibus vocalium eiusdem capituli, proponatur, vel a capitulo provinciae affiliationis aut a magistro Ordinis si agatur de fratre in conventibus vel institutis eidem immediate subiectis degente;
    4. ut de valore sui laboris et capacitate ad illum prosequendum sententiam favorabilem ferat commissio ad minus trium in specialisatione scientifica promovendi peritorum, qui a magistro Ordinis seligendi sunt; 
    5. ut a capitulo generali vel a magistro Ordinis cum suo consilio promoveatur; 
    6. ut magister recenter promotus publicam lectionem det. 
  2. Nemo ad magisterium in sacra theologia promoveri potest nisi modo prædicto.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

97

  1. Ut quis ad magisterium in sacra theologia promoveri possit requiritur:
    1. ut vita et prudentia sit commendabilis;
    2. ut, studiis complementariis absolutis, labori intellectuali saltem per decem annos totaliter se devoverit;
    3. ut a commissione de vita intellectuali provinciae capitulo provinciali praesentetur et a duabus ex tribus partibus vocalium eiusdem capituli, proponatur, vel a capitulo provinciae affiliationis aut a magistro Ordinis si agatur de fratre in conventibus vel institutis eidem immediate subiectis degente;
    4. ut de valore sui laboris et capacitate ad illum prosequendum sententiam favorabilem ferat commissio ad minus trium in specialisatione scientifica promovendi peritorum, qui a magistro Ordinis seligendi sunt;
    5. ut a capitulo generali vel a magistro Ordinis cum suo consilio promoveatur;
    6. ut magister recenter promotus publicam lectionem det.
  2. Nemo ad magisterium in sacra theologia promoveri potest nisi modo prædicto.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

96

Magisterium in sacra theologia fratribus confertur qui in scientiis, praesertim sacris, promovendis eminentes agnoscuntur. Huiusmodi excellentia comprobatur capacitate reflexionem et inquisitionem doctrinalem suscitandi ac ducendi, necnon operibus eximii valoris editis atque auctoritate in campo scientifico etiam extra Ordinem iam assecuta.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

43

Frater ut iter faciat semper indiget licentia competentis superioris.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

567

  1. Singulis annis prior provincialis, prior vice-provincialis et vicarius generalis mittant relationes suas oeconomicas directe magistro Ordinis. Singulis annis ante finem mensis iunii, provincialis mittat magistro Ordinis relationem, a syndico provinciae confectam et a consilio provinciae adprobatam, de statu oeconomico suae provinciae, secundum indicationes a syndico Ordinis paratas et a magistro Ordinis adprobatas.
  2. Praeterea, singulis annis, prior provincialis, prior vice-provincialis et vicarius generalis mittant magistro Ordinis responsum ad quaestionarium de maioribus rebus oeconomicis a syndico Ordinis paratum et a magistro Ordinis adprobatum. 
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

478

Electores sunt fratres, voce activa gaudentes, in conventibus vicariatus vicariatu directe assignati, vel indirecte ratione officii.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: