Skip to main content

297-bis

In negotiis tractandis vim habet iuris, quod, præsente maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori, id est, quod excedat medietatem suffragiorum, suffragiis nullis et abstentionibus non computatis (cf. appendicem n. 14-bis).

Constitutio
Start Date

252

Fratrum prædicatorum Ordo, cui præsunt capitulum generale et magister Ordinis, coalescit ex provinciis quibus singulis præsunt capitulum provinciale et prior provincialis. Singulæ autem provinciæ constant ex conventibus et domibus quæ suo quæque priore vel superiore reguntur.
Constitutio
Start Date

189

Professione nostra Deo nosmetipsos devovemur, Christum sequentes ad vitam evangelicam in Ordine ducendam, ita ut consecratio nostra baptismalis suum effectum plenius sortiatur. Per hanc obœdientiæ professionem consilia evangelica adimplendi obligationem suscipere intendimus, renuntiantes bonis absque dubio valde æstimandis, sine detrimento tamen vero profectui personæ humanæ. Exinanitionem nempe Christi amplectentes, insimul vitam eius in Spiritu participamus. Ita, si fideles erimus, bonorum regni cælestis in Ecclesia modo clariori testes erimus. In professione nostra, filiali ducti pietate, obsequi quoque promittimus Dei genetrici Virgini Mariæ, utpote Ordinis nostri Matri benevolentissimæ. Quando autem in eadem professione etiam s. Dominico obœdientiam promittimus, fidelitatem spiritui et proposito eius servare intendimus.
Constitutio
Start Date

186

Proprium magistri munus est novitiorum vocationem discernere atque eos ad vitam Ordinis efformare, iuxta ea quæ in legibus nostris et in Ratione formationis habentur, ut cum recta intentione ac firma voluntate in vocatione proficiant.
Constitutio
Start Date

183

Novitius potest Ordinem libere deserere aut a superiore competente quavis iusta de causa dimitti. Superior competens ad dimittendum novitium est proprius prior provincialis, vel si adsit periculum in mora, prior de consensu sui consilii, quo in casu relatio adæquata priori provinciali mittenda est.
Constitutio
Start Date

182

Magistri novitiorum instituuntur per capitulum provinciale vel, si extra capitulum de hoc providere oporteat, per priorem provincialem cum suo consilio (cf. appendicem n. 7), monito tamen magistro Ordinis. Perdurant in munere usque ad diem a capitulo sequenti designandum pro assumptione muneris a novo magistro. Cum formatio alumnorum non parum pendeat ex diuturna continuitate in hoc officio, amotio magistrorum extra capitulum non fiat sine gravi causa.
Constitutio
Start Date

181

Regimen novitiatus ad magistrum novitiorum spectat. Ad disciplinam vero universi conventus quod attinet, magister perinde ac novitii priori sunt obnoxii.
Constitutio
Start Date

180

  1. Novitiatus peragi debet in conventu ad hoc erecto per decretum scripto datum a magistro Ordinis, de consensu sui consilii, in quo revera vigeat vita dominicana regularis et apostolica. 
  2. Idem magister Ordinis, de consensu sui consilii, in casibus particularibus et ad modum exceptionis concedere potest ut candidatus novitiatum peragere possit in alia Ordinis domo, sub moderamine alicuius probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat (cf. CIC 647 § 2). 
  3. Superior maior permittere potest ut novitiorum cœtus per certa temporis spatia in alia Ordinis domo, a se designata, commoretur (cf. CIC 647 § 3).
Constitutio
End Date
Start Date

178

Ante novitiatus inceptionem adspirantes peragant exercitia spiritualia saltem per quinque integros dies. Novitiatus incipit intimatione facta a legitimo superiore, ad normam n. 174. De intimatione et de affiliatione (nn. 267, 268) fiat registratio, a novitio et a duobus testibus subscripta, in libro admissionum (cf. appendicem n. 6). Novitiatus protrahitur saltem per unum annum. Iuxta determinationem capituli provincialis hic annus interrumpi seu in partes dividi potest ita tamen ut integer novitiatus infra spatium duorum annorum compleatur. Unum vel plura temporis spatia actuositatis formativæ extra novitiatus communitatem peragi possunt ad complendam novitiorum institutionem. In his omnibus serventur præscripta CIC 648–649. Peracto anno novitiatus, sive continuo sive interrupto, si dubium supersit de idoneitate novitii, potest a priore provinciali probationis tempus non ultra sex menses prorogari.
Constitutio
Start Date