Skip to main content

481

  1. Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473. 
  2. Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°: 
    1. quando vicariatus tempore vacationis prioris regionalis non habet condiciones de quibus in n. 384; tunc tamen in institutione vicarii attendi debent nn. 483, 484;
    2. quando omnes vocales suae voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint;
    3. quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, prior regionalis non electus aut postulatus fuerit;
    4. quando in processu electionis facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. 480 § II, 2°);
    5. quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi;
    6. quando iam factae sunt duae vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatae et ab electis non accepta-tae; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet priorem regionalem instituere.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

452

In ipso actu electionis superiorum sic procedatur: 

  1. electoribus coadunatis tempore et loco statutis atque Spiritu Sancto invocato, præses, scrutatores et actuarius iusiurandum interponant de munere fideliter implendo ac de secreto servando circa acta in comitiis etiam expleta electione;
  2. actuarius proferat nomina singulorum qui debent iure adesse ut electores; ipsi vero respondeant, si adsint;
  3. exceptiones, si quæ sint, contra admissionem vel exclusionem alicuius vocalis, debent tunc opponi;
  4. præses in memoriam vocalium revocet quod suffragium sibimetipsi nemo valide dare potest;
  5. schedulis iam ab actuario distributis, vocales suffragium suum scribant, hoc modo: eligo vel postulo N.N. indicando nomen et cognomen. In omni casu adhibenda est formula completa: eligo vel postulo;
  6. si quis ex vocalibus præsens in conventu ob infirmitatem in cella retineatur, tunc scrutatores illum simul adeant eiusque suffragium scriptum exquirant. Si infirmus vero scribere nequeat, potest alii suum suffragium scribendum committere aut etiam viva voce ipsis scrutatoribus manifestare a quibus tamen illud statim scripto consignetur;
  7. scrutatores deinde vocales incipiendo a maioribus, singillatim schedulam suam complicatam in urnam apertam deponant;
  8. schedulæ a scrutatoribus enumerentur. Si numerus earum non excedat numerum eligentium, tunc explicentur; secus statim comburantur deleantur, et electores novam schedulam scribant;
  9. scrutatores schedulas legant et suffragia adnotent;
  10. scrutatores suas adnotationes inter se conferant et postquam easdem concordes invenerint, schedulæ comburantur deleantur;
  11. deinde præses legat alta voce nomina singulorum qui aliquod suffragium retulerint;
  12. exceptiones, si quæ sint, contra formam ipsius actus electionis, debent tunc opponi;
  13. de consensu maioritatis, processus electionis inter scrutinia interrumpi potest, sed ultimum scrutinium eadem die habeatur;
  14. si maioritas requisita obtinetur, præses declaret fratrem N.N. canonice electum vel postulatum in tale vel tale officium. Si præses electus fuerit, declaratio proferatur a primo scrutatore;
  15. exceptiones, si quæ sint, contra personam electi, debent tunc opponi;
  16. instrumentum electionis conficiatur a præside, a scrutatoribus et ab actuario subsignatum.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

433

Quilibet frater negotia propria, domus vel provinciæ pertractat cum Sancta Sede mediante procuratore Ordinis cui competit hoc servitium præbere, salvo semper iure cuiuslibet optata sua Romano Pontifici plena libertate patefacere (cf. Lumen Gentium n. 37), et salvis nn. 426, 3°, 427 § I, 5°, et 434, 1°.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

409-ter

Ad electionem delegatorum euntium ad capitulum generale diffinitorum vel priorum provincialium, omnes domus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis ita inter se a consilio generalitio aggregentur, ut collegia electiva constituant (prout unus vel duo delegati pro unoquoque capitulo eligendi sunt). Unumquodque horum collegiorum ex viginti quinque saltem vocalibus constet. Consilium generalitium de modo hanc electionem faciendi provideat.

Constitutio
In fieri:
No
Primo promulgata: