Skip to main content

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
    4. vice-provinciales;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in conventibus vicariatuum assignatis iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
      7. ex provincia habente saltem viginti quinque usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciæ extra fines provinciæ, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
      8. ex fratribus directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. omnes de quibus supra in § I, 2°–86°.
Constitutio
In fieri:
No
Primo promulgata:

499

  1. Ad consilium provinciale vel ad consilium regionale pertinet determinare, pro unoquoque collegio electivo, utrum vocales debeant specialiter in unum convenire pro elec-tione facienda vel suffragium suum per litteras mittere.
  2. Si electio facienda est in congregatione speciali:
    1. praeses et locus electionis determinentur a consilio vel provinciali vel regionali;
    2. in ipso actu electionis serventur nn. 452 et 494 § III;
    3. post electionem delegati provideatur eodem modo de substituto pro casu necessitatis.
  3. Si vero vocales non possunt de facili in unum convenire, fiat iuxta normas sequentes:
    1. quilibet vocalis in schedula suffragium suum scribat et sub duplici involucro ad priorem provincialem vel priorem regionalem mittat, ad normam n. 480 § III;
    2. elapso tempore praefixo pro receptione schedularum, prior provincialis vel regionalis scrutatoribus a consilio approbatis scrutinium faciat ad normam n. 480 § IV, 1°-4°;
    3. si maioritas pro electione obtinetur, de exitu electionis omnes vocales per litteras certiores fiant;
    4. si vero maioritas absoluta in primo scrutinio non obti-netur, prior provincialis vel regionalis cum suo consilio suo procedat secundum normas n. 480 § IV, 6° et 7°; in ultimo vero scrutinio, sive sit secundum (n. 6°), sive tertium vel quartum (n. 7°), illi duo tantum praesentari possunt qui in praecedenti scrutinio maiorem numerum suffragiorum retulerint, firmo n. 450 § III
    5. in casu deficientiae delegati, tamquam substitutus ille habeatur qui in ultimo scrutinio quoad numerum suffragiorum secundum locum obtinuit, salvo n. 450 § III.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

483

Quando vicarius provincialis a priore provinciali instituendus est, audiantur prius fratres qui iuxta n. 478 vocem activam in electione haberent (cf. appendicem n. 24).

Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

482

Quae pro electione prioris regionalis statuta sunt in nn. 477-481, mutatis mutandis, valent etiam pro electione vicarii pro-vincialis (cf. n. 389).

Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: