Skip to main content

479

  1. Ut quis valide eligi possit in priorem regionalem vicarium provincialem, salvo n. 443, requiritur ut: 
    1. triginta compleverit annos a sua nativitate, decem vero a prima professione; 
    2. non fuerit prior regionalis vicarius provincialis in eadem regione vicariatu per duo quadriennia mandata immediate præcedentia. 
  2. Si quis frater eligi nequeat ex defectu unius vel plurium condicionum de quibus in § I, 1° et 2°, fratres eum postulare possunt a priore provinciali, qui dispensare provideat potest ab interstitiis et providere ad normam n. 467.
Ordenacio
Start Date

478

Electores sunt fratres, voce activa gaudentes, in vicariatu directe assignati, vel indirecte ratione officii.

Ordenacio
End Date
Start Date

477

  1. Si statutum vicariatus determinaverit ut vicarius per electionem designetur, præses electionis est ille frater qui actu regit vicariatum ad normam n. 385, § II, 2°, vel eo deficiente antiquior in Ordine e superioribus huius regionis statuti vicariatus vel alius frater forte a priore provinciali institutus
  2. Ei competit, audito consilio regionali vicariatus, determinare et omnibus vocalibus notificare tempus electionis, infra tamen mensem a cognita vacatione officii.
Ordenacio
Start Date

188

Oportet quod novitii spiritu missionario imbuantur, hominum in mundo viventium condiciones et necessitates agnoscant, et sciant “qualiter ferventes in prædicatione esse debeant tempore opportuno”.1 Institutio proinde non tantum theorica verum etiam practica sit, per aliquam etiam participationem ad Ordinis activitates apostolicas.

Ordenacio
Start Date

187

A magistro et eius collaboratoribus novitii bene edoceantur in historia salutis, in Sacra Scriptura, in liturgia et in principiis vitæ christianæ necnon circa sacerdotium. Bene insuper edoceantur de natura vitæ religiosæ, præcipue vero de historia, spiritualitate et legibus Ordinis; in observantia nostra initientur, eo scilicet; modo quo ipsius valor spiritualis et apostolicus eluceat. Excitentur ad virtutes humanas et christianas colendas, ita ut per humilitatem cordis, per animi ardorem et suiipsius abnegationem ad uberiorem spiritualem vitam perveniant. Edoceantur quomodo ad sacramentalem pænitentiam et ad Eucharistiam fructuosius accedant et orationi mentali incumbant.
Ordenacio
Start Date

185

Infra tempus novitiatus magister cum capitulo et consilio conventus bis saltem colloquia habeat, et in scriptis de hoc relationem priori provinciali exhibeat.
Ordenacio
Start Date

179

Novitiatus communis sit pro fratribus clericis et cooperatoribus; factus pro statu cooperatorum valet etiam pro statu clericorum et e converso. Transitus tamen a statu cooperatorum ad statum clericorum vel viceversa semper fiat de licentia prioris provincialis cum suo consilio.
Ordenacio
Start Date

174

Candidatis admissis fiant coram testibus declarationes de quibus in appendice; et de hoc constet in libro recipiendorum per eorumdem candidatorum subscriptionem (cf. appendicem n. 5). Ipsis fiat etiam protestatio se nihil mercedis posse repetere ob quamcumque operam Ordini præstitam, cuius protestationis conficiatur documentum ab adspirante subscriptum (cf. appendicem n. 5). Ante initium novitiatus adspirans ab omnibus sæcularibus negotiis sese expediat et pecunia vel alia quæ secum detulerit in deposito communi serventur atque si ab Ordine, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur. De expensis pro institutione determinent singulæ provinciæ.
Ordenacio
Start Date