Skip to main content

536

Magister, si adsit, vel ubi primum advenerit, professionem fidei coram capitulo emittat, antequam ullum actum ut magister Ordinis faciat.
Ordenacio
Start Date

534

Electio illico intimanda est electo qui, si absens fuerit, quamprimum ad capitulum se conferat. Electus, nisi graves habeat rationes, electionem de se factam acceptare tenetur. Quod si non acceptaverit et capitulares recusationem admiserint, ad novam electionem quamprimum procedere debent.
Ordenacio
Start Date

532

Pro ipsa electione procedatur ad normam n. 452, his tamen exceptis: scrutinia reiteranda sunt usquedum aliquis frater per maioritatem absolutam suffragiorum electus sit; electores ex aula capitulari egredi nequeunt antequam novus magister electus sit, exceptis tamen scrutatoribus pro suffragiis infirmorum, si qui sint, accipiendis; instrumentum authenticum non conficiatur, sed fidelis relatio totius electionis cum diversis scrutiniis in processu verbali capituli adnotetur.
Ordenacio
Start Date

531

Electioni præsit vicarius Ordinis, scilicet vel ex-magister Ordinis qui ab officio cessavit, vel vicarius iuxta leges nostras (cf. n. 417). Actuarius electionis sit primus actuarius capituli. Scrutatores designentur ad normam n. 448 § IV.
Ordenacio
Start Date

481

  1. Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473. 
  2. Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°: 
    1. quando vicariatus tempore vacationis vicarii provincialis non habet condiciones de quibus in n. 384 § I; tunc tamen in institutione vicarii vocales conventuum vicariatus audiantur ad normam statuti vicariatus; 
    2. quando omnes vocales suæ voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint; 
    3. quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, vicarius provincialis non electus aut postulatus fuerit; 
    4. quando in processu electionis in congregatione speciali facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. n. 480 § II, 2°); 
    5. quando in processu electionis per litteras facta fuerint duo scrutinia inutilia (cf. n. 480 § IV, 2°), vel tres vel quattuor si capitulum provinciale sic determinaverit (cf. n. 455-bis § II, 7°). 
    6. quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi; 
    7. quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet vicarium provincialem instituere. 
Ordenacio
End Date
Start Date

480

  1. Ad statutum vicariatus provincialis Ad consilium provinciale vel ad consilium regionale pertinet determinare utrum vocales debeant specialiter in unum convenire pro electione facienda vel suffragium suum per litteras mittere.
  2. Si electio facienda est in congregatione speciali:
    1. præses et locus electionis sint ut in n. 477;
    2. in ipso actu electionis servetur n. 464 (cf. appendicem n. 18).
  3. Si vero vocales non possunt de facili in unum convenire, fiat iuxta normas sequentes; n. 455-bis. 
    1. infra tempus a præside statutum (n. 477, § II), quilibet vocalis suffragium suum in aliqua schedula scribat ad normam n. 452, 6°;
    2. deinde, schedula in involucro intromissa, super ipsum involucrum bene clausum scribat manu propria suum nomen et locum residentiæ. Postea illud in alio involucro includat et mittat ad præsidem cum alia inscriptione, tali modo quod possit de facili discerni.
  4. Elapso tempore præfixo pro receptione schedularum, præses cum consilio regionali scrutatoribus scrutinium faciat ad normam n. 455-bis § II et iuxta normas sequentes: 

    1. omnibus involucris externis coram consilio apertis, examinentur nomina electorum super interiora involucra scripta ad videndum utrum unusquisque eorum condiciones pro voce activa requisitas habeat; si non habeat, pro nullo habeatur suffragium;
    2. comparentur numeri vocalium et involucrorum;
    3. involucra aperiantur et, antequam schedulæ explicentur, ipsa deleantur;
    4. examinentur suffragia ad normam n. 452, 9°, 10°, 11°;

    1. 5. si maioritas pro electione vel postulatione requisita obtinetur, tunc formetur a præside decretum electionis, instrumentum authenticum electionis conficiatur et ad priorem provincialem mittatur iuxta n. 453 § I (cf. appendicem n. 24). De exitu electionis omnes vocales per litteras certiores fiant; 
      6. si vero maioritas absoluta in primo scrutinio non obtinetur, præses cum consilio determinet tempus pro novo et ultimo scrutinio faciendo, et de omnibus peractis tum priorem provincialem, tum vocales per litteras certiores faciat;
      7. capitulum tamen provinciale potest determinare, ut procedatur ad tertium vel etiam quartum scrutinium, si in secundo vel tertio adhuc maioritas absoluta non obtinetur;
    2. 8. si in ultimo vero scrutinio, sive sit secundum (n. 455-bis § II, 6°), sive tertium vel quartum (n. 455-bis § II, 7°), maioritas absoluta non obtinetur, provisio officii ad priorem provincialem devolvitur (cf. n. 464).
Ordenacio
Start Date