522
Ut quis in diffinitorem capituli generalis vel socium diffinitoris aut prioris provincialis eligi possit requiritur ut:
- sit filius provinciæ vel in ea a sex saltem annis assignatus, etsi non provinciæ filius;
- non diffiniverit nec elegerit eodem titulo in capitulo generali immediate præcedenti;
- non sit directe assignatus in domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
407
In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent:
- In electione magistri Ordinis:
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales;
- ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
- vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II;
- ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatibus sunt, iisque directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
- ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatibus assignati sunt, iisque directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
- ex provincia habente saltem decem viginti usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciæ extra fines provinciae, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignates, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
- ex fratribus directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
- In negotiis tractandis, post electionem magistri:
- magister Ordinis nuper electus;
- ex-magistri Ordinis;
- omnes de quibus supra in § I, 2°–8°.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
66
- Cum contemplatio divinorum et intimum colloquium ac familiaritas cum Deo non tantum in celebrationibus liturgicis et in lectione divina, sed etiam in assidua oratione privata quærenda sint, hanc orationem fratres sedulo colant.
- Omnes fratres quotidie saltem per mediam horam orationi mentali vacent, tempore a capitulo conventuali determinato, et in quantum fieri potest, in communi.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
40
Ad regularem observantiam omnia elementa pertinent quæ vitam dominicanam constituunt et per disciplinam communem ordinant. Inter hæc autem eminet vita communis, celebratio liturgiæ et oratio privata,Humbertus de Romanis, Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier (Roma, 1888), vol. I, 153, 170 et 172. Cf. Mt 6, 5–6. votorum impletio, studium assiduum veritatis et ministerium apostolicum, ad quorum fidelem adimpletionem nos adiuvant clausura, silentium, habitus et opera pænitentiæ.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: