386
- In unoquoque vicariatu adsit consilium, cuius consensum vel consilium prior regionalis circa maiora negotia exquirat, ad normam statuti vicariatus.
- Numerus et modus electionis vel institutionis horum consiliariorum a statuto vicariatus determinentur.
- Quando autem prior provincialis, secundum normas in Libro Constitutionum et Ordinationum vel in statuto provinciæ et vicariatus stabilitas, tractare debet de rebus quæ vicariatum respiciunt, tune primum consilium vicariatus consulat priusquam ad consilium provinciae requirat; casus vero confirmandi, instituendi vel amovendi priorem regionalem prior provincialis in consilio provinciæ tractet (cf. n. 373, 1°).
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
386
- In unoquoque vicariatu adsit consilium, cuius consensum vel consilium prior regionalis circa maiora negotia exquirat, ad normam statuti vicariatus. Acta huius consilii post coadunationem priori provinciali mittenda sunt.
- Numerus et modus electionis vel institutionis horum consiliariorum a statuto vicariatus determinentur.
- Quando autem prior provincialis, secundum normas in Libro Constitutionum et Ordinationum vel in statuto provinciæ et vicariatus stabilitas, tractare debet de rebus quæ vicariatum respiciunt, tune primum consilium vicariatus consulat priusquam ad consilium provinciae requirat; casus vero confirmandi, instituendi vel amovendi priorem regionalem prior provincialis in consilio provinciæ tractet (cf. n. 373, 1°).
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
246
Ad ordines promoveri possunt tantum fratres qui:
- sint professi a votis sollemnibus;
- debitis qualitatibus præditi sint;
- a proprio superiore maiore præsententur;
- a consilio conventuli conventuali adprobentur, cuius est examinare si ordinandi requisita habeant.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
598
Fratribus itinerantibus concedatur necessaria pecunia a superiore, cui rationem de ea et de aliis extra domum acceptis reddant post itineris finem.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
567
Singulis annis, ante finem mensis augusti, adiuvantibus eorum syndicis, priores provinciales, priores vice-provinciales, vicarii generales et præfecti institutorum sub immediata magistri Ordinis iurisdictione mittere tenentur Ordinis magistro:
- Annuam relationem œconomicam, id est, integram propositionem de statu œconomico suæ cuiusque entitatis. Pecunia accepta, expensæ, crediti et debiti compensatio, anni ratio præsumpta, necnon consilia inita aut ineunda singillatim in ea describantur. Si autem plures vicariatus, conventus, conventus vel domus vel instituta habeat entitas, idem faciendum est pro singulis. Etsi huius relationis forma pro aliis locis alia potest esse, relatio totum hic requisitum testimonium continere debet. Quo hæc facilius fiant, apud syndicum Ordinis formæ huius exemplum præsto sit.
- Responsum de contributionum taxatione, necessarium ad contributiones entitatum Ordinis annuas supputandas. Ex responso enim eruetur quot sint bona erogata in formandis fratribus et in subveniendo aliis entitatibus Ordinis, et quot bona remaneant contributioni obnoxia. Ad hunc finem a syndico Ordinis quæstionarium quotannis mittatur, cuius forma unica esse debet pro omnibus entitatibus.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
567
Singulis annis, ante finem mensis augusti, adiuvantibus eorum syndicis, priores provinciales, priores vice-provinciales, vicarii generales et præfecti institutorum sub immediata magistri Ordinis iurisdictione mittere tenentur Ordinis magistro:
- Annuam relationem œconomicam, id est, integram propositionem de statu œconomico suæ cuiusque entitatis. Pecunia accepta, expensæ, crediti et debiti compensatio, anni ratio præsumpta, necnon consilia inita aut ineunda singillatim in ea describantur. Si autem plures vicariatus, conventus, domus vel instituta habeat entitas, idem faciendum est pro singulis. Etsi huius relationis forma pro aliis locis alia potest esse, relatio totum hic requisitum testimonium continere debet. Quo hæc facilius fiant, apud syndicum Ordinis formæ huius exemplum præsto sit.
- Responsum de contributionum taxatione, necessarium ad contributiones entitatum Ordinis annuas supputandas. Ex responso enim eruetur quot sint bona erogata in formandis fratribus necnon in infirmitatibus fratrum curandis et in subveniendo aliis entitatibus Ordinis, et quot bona remaneant contributioni obnoxia. Ad hunc finem a syndico Ordinis quæstionarium quotannis mittatur, cuius forma unica esse debet pro omnibus entitatibus.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: