382
Prior provincialis habeat archivum secretum in quo serventur documenta secreta, de quorum merito successorem suum certiorem reddere tenetur. Post mortem fratrum de quibus in documentis agitur, ista comburantur, dummodo hoc fieri queat sine præiudicio erga eos qui adhuc vivunt.
Ordenacio
End Date
Start Date
375
- Ad primum concilium Tempore primæ sessionis consilii provinciæ quod quæ elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur ad consilium amplius, præter membra consilii provinciæ, vicarios provinciales et priores conventuales stricto sensu; , nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus. statutum autem provinciæ determinare potest an vicarii provinciales et priores a dissitis regionibus convocandi sint, necnon alios forte convocandos definire.
- In hoc consilio ampliori, quod voto gaudet tantum consultivo, tractanda sunt omnia quæ ad bonum provinciæ utilia videbuntur, et in primis inspiciatur an ad praxim reductæ sint ordinationes et exhortationes ultimi capituli provincialis et generalis.
Ordenacio
Start Date
352
- Vocales capituli provincialis sunt:
- priores regionales;
2. vicarii provinciales electi ad normam n. 389, quatenus vocem habeant ad normam n. 384-bis et statuti vicariatus; - priores conventuales; supprior vero, si ob ægritudinem aliamve gravem causam a priore provinciali acceptam, prior adesse nequit;
- socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490;
- delegati fratrum, ad normam nn. 497─501;
- delegatus domus non prioralis cum saltem quattuor fratribus voce activa gaudentibus in territorio uniuscuiusque nationis ubi non sit alius conventus eiusdem provinciæ;
- prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in ipsa provincia explevit.
- priores regionales;
- Si numerus vocalium capituli provincialis ad normam constitutionum electorum sit minor quam viginti, statutum provinciæ providere potest, si vero sit minor quam decem provideat de vocalibus supplementariis, qui tamen sint non plus quam tres. Isti vocales non iure personali, sed per electionem constituuntur.
Ordenacio
Start Date