494
- In conventibus ubi unus socius eligendus est, electio fiat quoad modum ad normam § IV, 2° et n. 452.
- In conventibus ubi plures socii eligendi sunt (cf. n. 490 § II), per vota secreta determinetur utrum omnes simul vel unus post alium sint eligendi.
- Ante electionem, de consensu maioris partis vocalium, tractatus de eligendis haberi potest.
- Electio modo sequenti perficiatur:
- si socii omnes simul eliguntur, electio terminatur in septimo scrutinio in quo maioritas relativa sufficit;
- si vero unus post alium eligitur, tunc pro quocumque socio si usque ad tertium scrutinium inclusive nullus candidatus maioritatem absolutam votorum retulerit, in quarto et ultimo scrutinio illi duo tantum præsentari possunt, qui in scrutinio præcedenti maiorem suffragiorum numerum retulerint, firmo præscripto n. 450 § III.
481
- Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473.
- Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°:
- quando vicariatus tempore vacationis vicarii provincialis non habet condiciones de quibus in n. 384 § I; tunc tamen in institutione vicarii vocales conventuum vicariatus audiantur ad normam statuti vicariatus;
- quando omnes vocales suæ voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint;
- quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, vicarius provincialis non electus aut postulatus fuerit;
- quando in processu electionis in congregatione speciali facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. n. 480 § II, 2°);
- quando in processu electionis per litteras facta fuerint duo scrutinia inutilia (cf. n. 480 § IV, 2°), vel tres vel quattuor si capitulum provinciale sic determinaverit (cf. n. 455-bis § II, 7°).
- quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi;
- quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet vicarium provincialem instituere.
- Si prior provincialis intra mensem a devolutionis notitia vicarium provincialem non instituerit, ius providendi ad magistrum Ordinis devolvitur.
481
I. Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473.
II. Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°:
1. quando vicariatus tempore vacationis prioris regionalis non habet condiciones de quibus in n. 384; tunc tamen in institutione vicarii attendi debent nn. 483, 484;
2. quando omnes vocales suae voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint;
3. quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, prior regionalis non electus aut postulatus fuerit;
4. quando in processu electionis facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. 480 § II, 2°);
5. quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi;
6. quando iam factae sunt duae vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatae et ab electis non acceptatae; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet priorem regionalem instituere.