408
In capitulo generali diffinitorum coadunantur et vocem habent:
- magister Ordinis;
- ex-magistri Ordinis;
- diffinitores a singulis provinciis electi;
- delegati a singulis vice-provinciis et vicariatibus generalibus electi;
- delegati aliorum vicariatuum, selecti ad normam n. 409-bis, exclusis vero prioribus regionalibus et vicariis provincialibus;
- ex fratribus directe assignatis domus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, unus delegatus si cuncti fratres professi sint minus quam centum, duo vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 409-ter.
Constitutio
End Date
Start Date
407
In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent:
- In electione magistri Ordinis:
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales;
- ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
- priores vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II;
- ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
- ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
- ex provincia habente saltem viginti quinque usque ad centum fratres assignatos in conventibus vicariatuum assignatis vel conventibus ipsius provinciæ extra fines provinciæ, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in conventibus vicariatuum assignatos, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
- ex fratribus directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
- In negotiis tractandis, post electionem magistri:
- magister Ordinis nuper electus;
- ex-magistri Ordinis;
- omnes de quibus supra in § I, 2°–8°.
Constitutio
End Date
Start Date
395
- Conferentiæ priorum provincialium et regionalium atque vicariorum instituantur secundum nationes vel regiones, ut fraterna collaboratio sit vere organizata et cum charactere permanenti. Hæ conferentiæ adunentur regulariter secundum normas a membris entitatum statutas et a magistro Ordinis adprobatas.
- Ad fovendas has relationes mutuas, socii magistri Ordinis has regiones frequenter visitent et per aliquod tempus ibi remaneant. Informent magistrum Ordinis et capitulum generale tempore opportuno de activitatibus et progressu ibi factis.
Ordenacio
Start Date
389
Ubi desunt condiciones supra n. 384 indicatae pro vicariatu regionali, capitulum provinciale potest instituere vicariatum provincialem, et statutum speciale pro eo conficere; secus vicarius provincialis, auditis fratribus, a priore provinciali instituatur.
Ordenacio
Start Date