Skip to main content

208

Fratres sollemniter professi ex aliena provincia ratione studii in conventu assignati, tantummodo vocem habent in capitulo quando agitur de admissione ad professionem fratrum propriae provinciae; consultari tamen possunt ante votum capituli et consilii si agatur de professione studentium ex aliis provinciis secum in conventu degentium.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

207

  1. Votum non favorabile utriusque, capituli nempe et consilii, decisivum est quando frater in conventu propriae provinciae per illum annum commoratus est; si de clerico agatur, annus scholasticus pro tali anno computari potest. Quando frater extra provinciam commoratus est votum decisivum consilii provinciae affiliationis necessarium est.
  2. Quando per prædictum annum frater extra propriam provinciam commoratus est, votum capituli et votum consilii sunt consultiva tantum. In casu tamen, requiritur semper votum consilii provinciæ affiliationis. Si favorabile fuerit, prior provincialis fratrem ad professionem admittere potest, non vero si contrarium. In casu vero quo vota capituli et consilii non concordant, res deferatur pro decisione ad proprium provincialem.
  3. Si frater nondum per annum commoratus fuerit in conventu ubi assignatus est et professionem sollemnem emittere debeat, votum capituli et consilii dat conventus in quo per annum immediate præcedentem commoratus est ad normam n. 206, 2°, sed conventus in quo degit omnino prius votum suum debet dare ad informationem.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

167

  1. Ubi opportunum fuerit, adspirantes ad Ordinem antequam ad novitiatum admittantur per aliquod tempus ad ipsum præparentur.
  2. Capituli provincialis vel prioris provincialis cum suo consilio erit determinare tempus, modum et locum huius præparationis.
  3. Ad hunc finem attingendum provincia statuere potest periodum prænovitiatus ut primum gradum in itinere ad vitam religiosam ducendam. Finis huius periodi est adspirantem ad novitiatum præparare potissimum cathechetica instructione et quadam ad vitam communitariam sane ducendam institutione, necnon Ordini opportunitatem præbere discernendi de adspirantium idoneitate ad vitam dominicanam amplectendam.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: