Skip to main content

3

  1. Sicut in Ecclesia Apostolorum, ita et inter nos communio fundatur, ædificatur et stabilitur in eodem Spiritu, in quo Verbum a Deo Patre una fide recipimus, uno corde contemplamur et uno ore collaudamus; in quo et unum corpus efficimur, qui de uno pane participamus; in quo demum omnia communia habemus et ad idem evangelizationis opus destinamur. 
  2. Fratres per obœdientiam consentientes, per castitatis disciplinam amore altiori sociati, per paupertatem arctius ab invicem dependentes, Ecclesiam Dei, opera sua in mundo dilatandam in proprio conventu prius ædificent.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

2

  1. Quemadmodum ex Regula monemur, primum propter quod in unum sumus congregati, est ut unanimes habitemus in domo et sit nobis anima una et cor unum in Deo. Quæ quidem unitas, ultra limites conventus, in communione cum provincia et toto Ordine plenitudinem suam attingit. 
  2. Vitæ nostræ unanimitas, in caritate Dei radicata, exemplum præbere debet universalis in Christo reconciliationis quam verbo prædicamus.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: