Skip to main content

20

  1. Boni communis exigentia qua fratres obœdire tenentur, superiores libenter eos audiant et præcipue in rebus maioris momenti cum eis opportune consilia conferant, firma tamen sua auctoritate præcipiendi quæ agenda sunt. Sic tota communitas velut unum corpus in finem communem caritatis se dirigere potest. 
  2. Cum autem Spiritus Sanctus specialibus quoque talentis et charismatibus Ecclesiam dirigat, superiores in auctoritatis exercitio diligenter fratrum peculiaria dona conspiciant, atque iudicent et ordinent quæ a Spiritu Sancto in Ordine pro tempore et necessitate ad bonum Ecclesiæ suscitantur. Ideo tum in muneribus obeundis tum in inceptis suscipiendis, intra limites boni communis et secundum cuiusque indolem, congrua responsabilitas fratribus agnoscatur et libertas concedatur. 
  3. Superior de voluntate Dei et de bono communitatis inquirens “non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem”1et liberum officium non servilem subiectionem promoveat. 
  4. Fratres vero in spiritu fidei et amoris erga Dei voluntatem atque in fraternæ cooperationis animo superioribus suis respondentes, sincera mente cum eis sentire conentur et active et considerate impleant quæ eis præcipiuntur. In officiis præstandis, obœdientiam habere studeant promptam ac diligentem absque dilatione et simplicem absque inutili inquisitione.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

19

  1. Inter consiliorum vota eminet obœdientia, qua persona ipsa totaliter se Deo devovet, et cuius actus fini professionis qui est caritatis perfectio propinquiores exsistunt: per quam denique, omnia alia quæ ad vitam apostolicam pertinent simul accipiuntur. 
  2. Quoniam autem per obœdientiam Christo et Ecclesiæ coniungimur, quidquid laboris et mortificationis in eius adimpletione sustinemus veluti protractio est oblationis Christi et rationem sacrificii obtinet tum pro nobis cum pro Ecclesia in cuius consummatione totum creationis opus impletur. 
  3. Obœdientia qua “nosmetipsos in corde superamus”S. Gregorius, Moral. XXXV, P.L. 76 c. 765, in s. Thoma de Aq., Summa theol., II-II, q. 104, a. 1. maxime prodest ad interiorem illam consequendam libertatem quæ est propria filiorum Dei et nos ad donationem in caritate disponit.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

18

  1. Per hanc autem professionem modo speciali Christum imitamur qui voluntati Patris semper fuit subditus pro vita mundi, et ita arctius coniugimur Ecclesiæ, ad cuius ædificationem una cum fratribus sub ductu superiorum, humano ministerio vices Dei gerentium, devovemur ad bonum commune Ecclesiæ et Ordinis.
  2. Hoc bonum commune nobis etiam manifestatur religiosis ac apostolicis exoptationibus communitatis atque interna illustratione Spiritus Sancti missionem Ordinis adiuvantis.
  3. Fratres nostri obœdire tenentur suis superioribus in omnibus quæ pertinent ad Regulam (cf. n. 275 § I) et leges nostras. Non autem tenemur, immo nec possumus obœdire in his quæ sunt contra præcepta Dei et Ecclesiæ vel contra leges Ordinis vel quæ dispensationem superioris non admittunt; in dubiis vero tenemur omnes obœdire.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

17

  1. Initio Ordinis, s. Dominicus a fratribus postulabat ut sibi promitterent communitatem et obœdientiam.2 Sese humiliter submittebat3dispositionibus, præsertim legibus, quas habita plena deliberatione4 capitulum generale fratrum statuebat. Extra capitulum generale vero, obœdientiam voluntariam5 ab omnibus exigebat benigniter6sane, sed corde constanti,7in his quæ Ordinem gubernans post dignam deliberationem8 ipse præcipiebat. Communitas quidem, ut in spiritu et missione sua fideliter permaneat, principio unitatis indiget quod per obœdientiam obtinet. 
  2. Propterea in professione nostra unica promissio exprimitur, nempe obœdientiæ magistro Ordinis et successoribus eius, secundum leges Prædicatorum et ita unitas Ordinis et professionis servatur quæ ab unitate capitis cui omnes obœdire tenentur dependet.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

16

Fratres fideliter memoriam recolant illorum qui in familia s. Dominici eos præcesserunt et “conversatione exemplum, communione consortium et intercessione subsidium”Constitutio Vat. II Lumen gentium, 51. eis præbent. Gesta doctrinamque illorum conspiciant et diffundant. Suffragia insuper non desint defunctis fratribus.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

15

  1. Parentes et familiares fratrum debito cum honore et pietate prosequi oportet. 
  2. Fratres grati corde preces et merita sui laboris apostolici cum benefactoribus communicent, qui de bonis sive spiritualibus sive terrenis cum eis partem faciunt ut expeditiores inveniantur in opere Evangelii.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

11

Ingravescente morbo, superior, per se vel per alium, audito medici consilio, fratrem discrete moneat ut tempestive sacramenta recipere possit.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

9

Ad exemplum s. Dominici qui exstitit “pater et consolator infirmorum fratrum et eorum qui erant in tribulationibus”,9 superior diligentem curam habeat de infirmis et cum eis, etiam non petentibus, utatur dispensationibus opportunis. Tam ipse quam omnes fratres eos sollicite visitent.

Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

6

Ut cooperatio apostolica et fraterna communio uberiores afferant fructus, permagni interest omnium fratrum unanimis participatio: “bonum enim quod communiter approbatur cito et facile promovetur”.10 Propterea in omnibus conventibus colloquia habeantur de vita apostolica et regulari promovenda.

Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

4

  1. Ut unusquisque conventus fraterna sit communitas, omnes se invicem acceptent et amplectantur tamquam eiusdem corporis membra, indole quidem et munere distincta, sed in vinculo caritatis et professionis æqualia. 
  2. Conscii responsabilitatis suæ erga bonum commune, fratres munera intra conventum libenter suscipiant et in omnibus laboribus gaudium eis sit aliorum partes habere atque oneratos, si quos videant, adiuvare.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: