Skip to main content

33

Cum paupertas tot hominibus necessitatem laboris strenui imponat pro victu tenui, fratres nostri efficax testimonium collectivum reddant, coram populo, impigre laborando in munere suo apostolico, sobrie vivendo de stipendio plerumque incerto et libenter de suis bonis pauperioribus communicando.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

32

  1. Ideo professione nostra promittimus Deo nihil possidere iure proprietatis personalis sed omnia habere communia, atque eis uti ad bonum commune Ordinis atque Ecclesiæ sub ordinatione superiorum.
  2. Quapropter nemo ex fratribus bona, vel pecuniam, vel proventus quocumque modo ei obvenientia tamquam propria retinere potest sed omnia tradat communitati.
  3. Sed neque in ipsa communitate admittatur cumulus bonorum communium quæ non inserviant fini Ordinis seu ministerio eiusdem eo quod adversantur paupertati quam omnes singillatim et ut membra communitatis professi sunt.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

31

  1. Auscultantes Domino dicenti: “Vade, vende quæ habes et da pauperibus et veni, sequere me”,1 decrevimus pauperes esse et re et spiritu, ut, dum homines a divitiarum dominatu eripere conamur et ad superna bona convertere, simus ipsi de cupiditate victores per conformitatem cum Christo “qui propter nos egenus factus est ut illius inopia nos divites essemus”.2 
  2. Ille spiritus paupertatis urget nos ad reponendum thesaurum nostrum in iustitia regni Dei, vivida cum fiducia in Domino. Est libertas a servitute, immo a sollicitudine rerum mundanarum ut plenius adhæreamus Deo, expeditius vacemus Deo, audacius loquamur de Deo. Ideo est parcitas erga nos, quæ intimius nos sociat pauperibus evangelizandis; sed est etiam liberalitas erga fratres et proximos cum pro regno Dei, præsertim pro necessitatibus studii et ministerii salutis, libenter expendimus facultates “ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas superemineat quæ permanet caritas”.3
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

30

Æmulantes Apostolos qui sine auro, argento vel pecunia annuntiabant regnum Dei, s. Dominicus et fratres eius, secundum exigentias apostolatus sui temporis, proposuerunt non habere possessiones nec reditus neque pecuniam et, dum prædicarent verbum evangelicum, mendicare quotidie panem communitatis. Hæc fuit paupertas apostolica in initio Ordinis, cuius spiritu et nos animari oportet, secundum formas diversis temporibus et regionibus accommodatas.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

29

Omnes fratres, præcipue vero superiores, communione fraterna permoti nostrates qui difficultatibus laborant circa castitatem, maximæ caritatis significationibus adiuvent, sincera scilicet benevolentia, precibus, animadversionibus, cunctisque aliis prudentibus et efficacibus auxiliis.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

28

  1. Fratres nostri in continentia, non obstantibus discriminibus decursu vitæ obventuris, fideliter perseverare et indefesse proficere studentes, intimam communicationem cum Deo per amicabilem unionem cum Christo, in omnibus vitæ adiunctis procurent, eamque Sacra Scriptura et Eucharistiæ mysterio nutriant. Filiali quoque amore et devotione roborentur erga Dei Genetricem B.V. Mariam.
  2. Urgentiori pariter in dies Christi caritate, universali nempe divina amicitia, seipsos in apostolico ministerio omnibus omnia faciant; atque in communi vita religiosæ et apostolicæ familiæ, cui per castitatem arctiori vinculo uniuntur, dilectionem fraternam serenamque amicitiam colant.
  3. Propriæ fragilitatis conscii, fratres de suis viribus non præsumant, sed mortificationem ac sensuum affectionumque custodiam adhibeant absque timore tamen vel pusillanimitate, et dum humaniter cum omnibus sese gerunt, omnia quæ castitatem in periculum adducunt, instinctu quodam spirituali respuant.
  4. Mediis quoque naturalibus opportune utantur quæ ad mentis et corporis sanitatem necessaria vel convenientia sint.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

27

  1. Ad professionem castitatis in Ordine adspirantes, officia et dignitatem matrimonii debite agnoscant, quod amorem inter Christum et Ecclesiam repræsentat; et intelligant Dei gratia seipsos ad altiorem manifestationem eiusdem amoris esse vocatos.
  2. Cum autem observantia perfectæ continentiæ profundiores naturæ humanæ inclinationes intime attingat et cum in Ordine nostro sit condicio ad ministerium apostolicum fructuose exercendum, necesse est ut fratres progressive maturitatem physicam, psychicam et moralem acquirant.
  3. Decursu evolutionis necessariæ ad castitatem profundius et firmius radicandam, fratribus præbeantur positiva institutio et apta subsidia, humana simul ac divina, ut ipsi difficultatibus et periculis feliciter superatis ad naturalem et supernaturalem integrationem totius vitæ affectivæ pervenire queant.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

26

  1. Professionem itaque castitatis tamquam eximium gratiæ donum æstimare debemus, quo Deo facilius indiviso corde adhæremus et intimius consecramur; atque vitam virginalem Christi imitantes, qui amore Ecclesiæ tradidit semetipsum pro ea, vocatione nostra apostolica compulsi, Ecclesiæ, ad pleniorem hominum amorem, totaliter dedicamur, et operi regenerationis æternæ ministrantes, aptiores efficimur qui paternitatem in Christo latius accipiamus.
  2. Castitatis exercitio, efficacius quoque cordis purificationem, spiritus libertatem et caritatis fervorem paulatim assequimur, et altius propterea, animi et corporis dominium integræque personæ pleniorem profectum, quibus serenum atque salutiferum commercium cum omnibus hominibus perficere possumus.
  3. Casta insuper vita quam fratres profitentur, regni Dei iam nunc præsentis validum servitium et præclarum testimonium constituit, atque insimul peculiare signum exsistit adventuri regni cælestis in quo Christus gloriosam Ecclesiam sicut sponsam sibi ornatam exhibebit.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

25

Fratres, castitatem “propter regnum cælorum” promittentes, sequantur vestigia s. Dominici qui virginitatem Dei amore tota vita illibatam servans, ita animarum amore et zelo flagrabat, quod “omnes homines largo excipiebat caritatis sinu et, cum omnes diligeret, ab omnibus amabatur, se totum in proximorum curam atque miserorum compassionem effundens”.Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 76, n. 107.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

21

Universus Ordo noster veluti religiosi omnes tamquam supremo Superiori subduntur Romano Pontifici cui obœdire tenentur etiam vi voti obœdientiæ (CIC 590).
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: