Skip to main content

352

Vocales capituli provincialis sunt:

  1.  
    1. priores regionales;
    2. vicarii provinciales electi ad normam n. 389;
    3. priores conventuales;
    4. socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490;
    5. delegati fratrum, ad normam nn. 497─501;
    6. prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in ipsa provincia explevit.
  2. Si numerus vocalium capituli provincialis ad normam constitutionum electorum sit minor quam viginti, statutum provinciæ providere potest, si vero sit minor quam decem provideat de vocalibus supplementariis, qui tamen sint non plus quam tres. Isti vocales non iure personali, sed per electionem constituuntur.
  3. Si in statuto provinciae determinatum fuerit, domus non prioralis potest unum delegatum mittere ad capitulum provinciale, ad instar conventus, quando domus ista erigitur in natione alienigena ubi nulla praesentia dominicana eiusdem provinciae existit.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

348

  1. Cessante ab officio priore provinciali ad normam n. 344 § I, vicarius provinciæ erit, iuxta determinationem in statuto provinciæ factam: vel prior conventus ubi proximum capitulum provinciale celebrandum erit aut, si iste conventus tunc priorem non habuerit, prior conventus ubi celebratum est ultimum capitulum, et sic retrocedendo; vel prior qui professione antiquior in provincia exsistat; vel ipse prior provincialis ab officio cessans.
  2. Cessante ab officio priore provinciali aliis de causis, vicarius provinciæ erit socius illius prioris provincialis usque ad diem immediate ante vigiliam capituli provincialis, a qua die vicarius erit prior conventualis ubi proximum capitulum provinciale celebrandum erit, aut si iste conventus tunc priorem non habuerit, prior conventus ubi celebratum est ultimum capitulum, et sic retrocedendo. Hæc postrema norma servetur etiam deficiente socio.
  3. Cum prior provincialis a iurisdictione exercenda impeditur, recurrendum est ad magistrum Ordinis. Et si recursus non sit possibilis, socius prioris provincialis fit vicarius provinciæ, ut supra in § II. 
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: