Skip to main content

461

  1. Vacante prioratu, salvo n. 302 § II, supprior in capite vel præses forte a priore provinciali institutus, quamprimum convocet vocales ut insimul:
    1. diem et horam electionis determinent, ita ut absentes de facili tempore opportuno advenire possint, non tamen ultra mensem ab habita notitia vacationis;
    2. elenchum vocalium recognoscant. Si vero aliquod dubium oritur de iure alicuius fratris (cf. n. 447 § II), res deferatur ad priorem provincialem, qui eam dirimat;
    3. determinent an tractatus super fratre eligendo habendus sit.
  2. Tempore electionis iam determinato, singuli vocales, etiam absentes, a suppriore vel a præside convocentur.
  3. Si convocatio facta fuit modo præscripto, et tamen non pervenit ad electorem, hic nequit dici neglectus; sed convocantis est ostendere se modo præscripto convocasse.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

460

  1. Si aliquis frater non est eligibilis ob aliquod ex impedimentis in n. 459 § II indicatis, vocales eum postulare possunt a competenti superiore, ad quem nimirum pertinet electionem confirmare.
  2. Frater sic postulatus et institutus, accepto officio et capta eiusdem possessione, eo ipso absolvitur a quocumque officio incompatibili, nisi dispensetur a magistro Ordinis.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

459

  1. Frater in priorem conventualem eligendus oportet ut sit prudens, caritativus, regularis observantiæ et apostolatus zelator.
  2. Præter condiciones de quibus in n. 443, ad validitatem electionis requiritur ut:
    1. non fuerit prior in eodem conventu per duo triennia successiva immediate præcedentia;
    2. non actualiter exerceat officium visitatoris generalis, regentis studiorum, moderatoris centri studiorum institutionalium, magistri novitiorum vel fratrum studentium.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

457

Ut quis in electione prioris voce activa gaudeat, præter condiciones de quibus in nn. 439, 440 et salvo n. 458, requiritur ut in conventu ubi fit electio sit directe assignatus.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

456

  1. Electio est nulla:
    1. si plures quam tertia pars electorum convocati non fuerint (cf. n. 445 § I);
    2. si quis collegio extraneus scienter admissus fuerit;
    3. si quis admissus fuerit qui caret voce activa et constet, eo dempto, electum non retulisse requisitum suffragiorum numerum;
    4. si in scrutinio inveniatur quod numerus suffragiorum superet numerum eligentium;
    5. si quis sibimetipsi suffragium dederit, et, eo dempto, utpote invalide dato, maioritatem suffragiorum non retulerit.
  2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet, sed ad eius instantiam debet, probata præteritione et absentia, a competente superiore irritari, etiam secuta confirmatione, dummodo iuridice constet recursum saltem inter triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

454

Qui electionem confirmat, intendit sanare omnes defectus et pro postulatione dispensare ab omnibus impedimentis quæ sunt in sua potestate.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

450

  1. Scrutinio legitime peracto, ille frater habeatur electus qui obtinuerit maioritatem absolutam, id est, quæ excedat medietatem suffragiorum, non computatis suffragiis nullis.
  2. Ad hanc maioritatem obtinendam, plura scrutinia possunt fieri; sed, nisi aliter provisum fuerit, electio terminatur in tertio scrutinio, in quo maioritas relativa sufficit.
  3. In scrutinio in quo terminatur electio et maioritas relativa sufficit, in casu æqualitatis suffragiorum, electus habeatur antiquior in Ordine.
  4. Quando agitur de postulatione, semper requiruntur saltem duæ tertiæ partes suffragiorum (CIC 181 § 1 et n. 297-bis). In casibus quibus in ultimo scrutinio, iuxta leges nostras, duo tantum præsentari possunt, quorum unus postulatione indiget, sed duas tertias partes suffragiorum non obtinuerit alter ut electus habeatur.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

449

  1. Excluso omni suffragio per procuratorem, soli electores præsentes suffragium ferre valent.
  2. Omnis electio fit per scrutinium seu per suffragia secreta in schedulis scripta, et quidem ab electoribus per seipsos, exclusa iure nostro electione per compromissum.
  3. Ad validitatem suffragii requiritur ut sit liberum, secretum, certum, determinatum, absolutum. (cf. CIC 172 § 1).
  4. Ex iure nostro nemo validum suffragium sibimetipsi dare potest.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

447

  1. Elector de suo iure eligendi et de convocatione peracta certus, tenetur ad electionem accedere etsi convocationem non acceperit.
  2. Electores dubii, etiam sponte advenientes admitti debent ad electionem, sed cum protestatione.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

446

  1. Cum ius eligendi sit præsertim in bonum publicum Ordinis, omnes electores tenentur convocationi obtemperare.
  2. Qui sine iusta causa a superiore maiori adprobata, a suffragio ferendo abstinuit in electione superiorum, voce activa privatus manet pro quacumque electione per integrum annum, a die prædictæ abstentionis computandum.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: