Skip to main content

492

Firmo n. 443 § I, omnes electores sunt eligibiles, iis exceptis qui idem officium pro eodem conventu exercuerint in capitulo immediate præcedenti.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

490

  1. Ius eligendi socium prioris euntis ad capitulum provinciale competit solis conventibus qui, a sex mensibus ante celebrationem capituli, octo vocales habent, nisi forte illo anno per fratris obitum dictus numerus fuerit deminutus (cf. appendicem n. 26).
  2. Conventus autem qui ad minus habent sedecim vocales, ius habent duos socios eligendi, tres vero si habent viginti quattuor et quattuor si habent plus quam triginta duos.
  3. Fratres conventus qui numerum vocalium non habet sufficientem ut possint eligere socium prioris euntis ad capitulum provinciale, adiungantur alicui collegio ad eligendum delegatum.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

489

Socius prioris conventualis euntis ad capitulum provinciale est frater electus a conventu ad vocem in capitulo provinciali habendam.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

474

Salvo n. 373, 1°, ad priorem provincialem devolvitur ius instituendi priorem conventualem (cf. appendicem n. 23): 

  1. quando conventus, tempore vacationis prioratus, non habet condiciones de quibus in n. 260; quod si habeat condiciones, sed unus vel plures vocalium suffragium ferre nolint aut nequeant, tunc unus sufficit ad electionem legitime perficiendam, dummodo ultima dies mensis expectetur;
  2. quando omnes vocales suæ voci renuntiaverunt nec a priore provinciali restituti fuerint;
  3. quando vocales non elegerunt aut postulaverunt infra mensem a cognita vacatione prioratus vel cassatione aut non acceptatione electionis præcedentis;
  4. quando expleto trimestri a prioratus vacatione, conventus, quacumque ex causa, nondum habuerit priorem confirmatum salvo n. 302 § II;
  5. quando in processu electionis facta fuerint septem scrutinia inutilia;
  6. quando vocales, cassata prima electione, eumdem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter vitium formæ tantum et non propter personam electi;
  7. quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem, prior provincialis potest, et post tertiam debet priorem instituere.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

471

Litteræ confirmationis et acceptationis legendæ sunt coram conventu. Tunc, emissa ab electo fidei professione (cf. appendicem n. 21), intellegitur capta prioratus possessio (cf. n. 301).
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

469

  1. Electus prior potest electionem suam acceptare vel recusare (cf. n. 466); sed prior provincialis potest ipsi iniungere, etiam sub præcepto formali, ut prioratus onus in se suscipiat.
  2. Prior in actu non potest cogi ad acceptandum prioratum alterius conventus.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

467

  1. Prior provincialis, aliquibus auditis fratribus gravioribus, ad communitatem eligentium non pertinentibus, potest electionem confirmare vel cassare et postulationem admittere vel reicere, prout ad bonum Ordinis expedire iudicaverit, etiamsi electio ad normam iuris facta fuerit; suam decisionem tamen non ultra moras necessarias differat. 
  2. Si postulatio rite facta priori provinciali confirmanda admittenda esse videatur, ipse ad magistrum Ordinis recurrat pro dispensatione, qua obtenta, postulatum confirmare potest ad normam § I.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

466

Electio non est intimanda electo, nec iste potest eam acceptare aut eidem renuntiare ante confirmationem.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

465

Electio prioris conventualis indiget confirmatione prioris provincialis vel prioris regionalis, si de fratre agitur in vicariatu regionali assignato et electo pro conventu in ipso vicariatu, nisi statutum vicariatus regionalis aliter provideat (cf. appendicem n. 20).

Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

464

  1. In electione ultra septem scrutinia procedi nequit. Etiam in ultimo scrutinio requiritur maioritas absoluta, qua non obtenta, provisio officii ad priorem provincialem devolvitur. Si vero agatur de postulatione, servetur n. 450 § IV.
  2. Electio fit ad normam nn. 451–452.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: