Skip to main content

273

Deputatio dicitur fratris destinatio alicui provinciæ vel conventui ad tempus, a superiore maiori in scriptis facta imponens obligationes assignationis quæ expresse non excluduntur, non autem tribuens eius iura, salvo tamen iure participandi in electionibus conventus suæ assignationis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

272

Litteræ assignationis coram communitate in conventu ad quem frater mittitur, quamprimum non ultra hebdomadam ab earum receptione legantur. A quo momento incipit adscriptio fratris huic conventui, etiamsi ipse tunc adesse non potuerit. 

Superior autem adnotet factum in libro consilii et de eo certiorem faciat superiorem conventus prioris assignationis.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

271

  1. Capitulum generale vel magister Ordinis ad quamcumque provinciam aut conventum fratres libere assignare potest. 
  2. Capitulum autem provinciale vel prior provincialis assignationes facere potest in sua provincia. 
  3. Capitulum provinciale vel prior provincialis fratrem alius provinciæ ad suam provinciam assignare potest de consensu capituli provincialis vel prioris provincialis provinciæ affiliationis, monito tamen magistro Ordinis. 
  4. Frater qui ad normam § I vel § III ad provinciam simpliciter assignatus fuerit, indiget præterea quam primum assignatione conventui determinato. 
  5. Fratrum assignationes directæ et indirectæ ratione studiorum fiant in scriptis (cf. appendicem n. 13).
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

269

Potest de una ad aliam provinciam transfiliatio fieri a magistro Ordinis, de consensu tamen utriusque prioris provincialis et sui cuiusque consilii.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

268

Ante novitiatus inceptionem expresse declarandum est postulantibus aliæ provinciæ pro qua provincia adspirans recipiatur ut filius. Quod si admissus fuerit absque ulla determinatione, ipse erit filius provinciæ in qua novitiatum incepit.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

266

Fratres inter se ordinantur quoad locum secundum professionem, ita tamen ut superiores aliis præcedant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

264

Nullus conventus reduci potest ad condicionem simplicis domus nisi a capitulo provinciali.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

263

Quando nova communitas immediate in conventum proprie dictum erigitur, prior provincialis priorem instituat ad normam n. 373, 1°.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

262

Quando domus habet condiciones iure nostro pro conventu proprie dicto requisitas, prior provincialis, audito capitulo communitatis et si consilium provinciæ adprobet, per proprium decretum domum illam in conventum instituat et fratres priorem eligant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

259

  1. Provinciæ denominantur et inter se ordinantur iuxta traditiones vigentes (cf. appendicem n. 12). Quæ deinceps condantur locum obtinebunt secundum tempus suæ erectionis.
  2. Exinde qui uniuscuiusque personam gerunt qua prior provincialis, diffinitor vel elector, ordinantur inter se secundum ordinem provinciarum.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: