80
79
78
77
Ideoque “studium nostrum ad hoc principaliter ardenterque summopere debet intendere ut proximorum animabus possimus utiles esse”.1 Per studium fratres in corde recogitant multi formem sapientiam Dei et ad servitium doctrinale Ecclesiæ ac omnium hominum se præparant; eoque magis studio se devoveant oportet quod ex Ordinis traditione specialius vocantur ut hominum propensionem ad veritatem excolant. Opus huiusmodi secundum diversas cuiusque materiæ exigentias peragi debet atque firmam disciplinam omniumque virium applicationem requirit.
76
S. Dominicus, in hoc non parum innovans, studium ad ministerium salutis ordinatum in proposito sui Ordinis intime inclusit.2Ipse, qui Evangelium s. Matthæi et Epistolas s. Pauli semper secum ferebat,3fratres duxit ad scholas4 et misit in maiores civitates “ut studerent, et prædicarent et conventum facerent”.5
70
68
67
- Fratres Christum in mysterio eucharistico colant ut ex hoc admirabili commercio hauriant fidei, spei et caritatis augmentum.
- Fratribus cordi sit traditionalis in Ordine devotio erga Deiparam Virginem, Apostolorum Reginam atque exemplum meditationis verborum Christi et docilitatis in propria missione.
Quotidie recitent tertiam partem rosarii in communi vel privatim, iuxta determinationem capituli provincialis et servata congrua ordinatione ad liturgiam. Hæc precandi forma in contemplationem nos ducit mysterii salutis, in quo Virgo Maria cum Filii sui opere intime coniungitur. - Fratres foveant veram devotionem et cultum erga s. Dominicum, vitæ nostræ speculum, et sanctos Ordinis, ut ad eorum imitationem excitentur et in spiritu suæ vocationis roborentur.
66
- Cum contemplatio divinorum et intimum colloquium ac familiaritas cum Deo non tantum in celebrationibus liturgicis et in lectione divina, sed etiam in assidua oratione privata secreta quærenda sint, hanc orationem fratres sedulo colant.
- Omnes fratres quotidie saltem per mediam horam orationi mentali vacent, tempore a capitulo conventuali determinato, et in quantum fieri potest, in communi.
Pagination
- 1
Primæ Constitutiones O.P., Dist. I, c. 14.
- 2
Processus canonizationis in MOPH XVI, 151, n. 33; cf. 124, n. 2.
- 3
Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 46, n. 41.
- 4
Primæ Constitutiones O.P., Dist. I, c. 13.
- 5
Processus canonizationis in MOPH XVI, 127, n. 6; 150, n.32; 163, n. 43; 142, n. 24; 143, n. 25; 166, n. 48.
- 6
Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 74, n. 13.
- 7
Ibidem.
- 8
Processus canonizationis in MOPH XVI, 178, n. 3.
- 9
Humbertus de Romanis, Expositio Regulæ, XVI in Id, Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. I, 72.