Inter centra studiorum quæ in provincia habeantur, præcipua sunt:
centrum studiorum institutionalium, quod est communitas studentium et professorum Ordinis ordinarium studiorum curriculum, præcipue philosophicum et theologicum, secundum traditionem Ordinis peragens;
centrum studiorum superiorum, quod est communitas fratrum qui institutiones, in quibus cursus academici saltem ad gradum licentiæ docentur, gerunt; tales sunt facultates ecclesiasticæ et universitates quæ sunt ipsius Ordinis vel sub eius cura positæ sunt, vel quarum fratrum est pars constitutiva;
centrum studiorum specialium, quod est communitas fratrum qui investigationibus et publicationibus et programmatibus in aliqua materia speciali, etiam sine activitate didactica, incumbunt;
centrum formationis permanentis, quod est communitas fratrum qui omnia quæ ad formationem permanentem, præsertim illorum qui ministerium in Ecclesia exercent, respiciunt, investigant et programmata apta vel præparant vel præbent.
Constitutio