Ministerium verbi, quacumque forma exerceatur, cum sacramentis intime conectitur et in eis perficitur. Christiana enim vita verbo et sacramentis nascitur, nutritur et roboratur. Unde fideles de eis e doceantur ut signa eorum intellegere queant et ad ipsa suscipienda apte disponantur.
Cum Eucharistia sit centrum vitæ Ecclesiæ ac fons et culmen totius
evangelizationis, fratres eximii huius mysterii gratiam attente considerantes,
momentum eius sive pro sua sive pro aliorum salute ponderare et eius efficacitatem
ac fecunditatem ita fidelibus suadere curent ut pie, actuose et frequenter fractionem
panis participent.
Sacramentum pænitentiæ eiusque administratio intime cum ministerio verbi
coniungitur, quia conversio cordis quam prædicatio inspirare nititur, per veniam et
reconciliationem cum Deo et Ecclesia perficitur; et insuper, quia conspirat ad
illuminationem et formationem conscientiæ necnon ad profectum in spiritu
evangelico.
Fratres igitur ad fructuosam sacramenti pænitentiæ ministrationem paratos
et diligentes semper se præbeant, et in exercitio huius ministerii attendant ad
progressum scientiarum de homine necnon ad particulares condiciones et sensibilitatem
singulorum fidelium. Simili ratione fratres educationem vitæ christianæ plurimi
faciant.
Constitutio