Skip to main content

123

Ad unitatem promovendam inter universos christianos curent fratres spiritum œcumenicum inter catholicos fovere ac verum et sincerum dialogum cum non catholicis inire, ita ut, scandalum divisionis vitetur, atque cooperationem in re tum sociali et technica tum culturali et religiosa instituant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

122

Speciali cura fratres promoveant puerorum et adolescentium educationem, cum hæc apud nationes progredientes maxime conferat ad elevandam dignitatem humanam et ad condiciones humaniores præparandas.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

121

Centra investigationis constituantur in quibus patrimonium religiosum et socio-culturale populorum apprime cognoscatur, et quæ compatibilia sint in unitatem catholicam recapitulentur. Hæc centra uti valde conformia cum peculiari apostolatu Ordinis maxime promoveantur cum adsistentia diversarum provinciarum.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

120

Provincia in territorio missionum erecta spiritum missionarium manifestet, ita ut non solum concives participes efficiat nuntii Evangelii sed et aliis gentibus illud prædicare satagat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

119

  1. Missionarii nostri, quantum possibile sit, vitam regularem instituant, studeantque in perfecta communitate vivere.
  2. Ad hoc obtinendum quamprimum erigatur conventus in quo vita dominicana exprimatur iuxta exigentias, ingenium atque indolem peculiarem populi evangelizati, ut revera appareat indigena et non extranea in patria sua. Traditiones asceticæ et contemplativæ, quarum semina iam ante Evangelii prædicationem nonnumquam antiquis culturis a Deo indita sunt, quæ congruant vitæ dominicanæ, assumantur.
  3. Quantocius fieri possit vocationes dominicanæ promoveantur, ut plantatio Ordinis stabilis fiat et provincia autochtona erigi ac vivere queat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

118

Quia vita religiosa præclarum signum regni cælestis est et per intimiorem consecrationem Deo in Ecclesia factam lucide quoque manifestat et significat intimam vocationis christianæ naturam, inde a periodo plantationis Ecclesiæ missionarii nostri vitam religiosam sub formis indigenis sedulo promoveant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

117

Memores sint missionarii nostri finem missionum dirigi ad communitates fidelium efformandas, ut quantocius suis necessitatibus per seipsas providere queant. Curent proinde ut ecclesia particularis instructa copia localium sacerdotum, religiosorum et laicorum, iis ministeriis et institutis ditetur quæ ad vitam christianam sub episcopo proprio ducendam et dilatandam necessaria sunt.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

115

Ad opus missionale destinentur qui prius signa vocationis missionariæ dederint et bene parati sint ad illud exsequendum. Formatio specialis missionariis, tam clericis quam cooperatoribus, detur in aliquo conventu missionum vel aliquo instituto specializato, in quibus linguam vernaculam, mores, historiam, culturam et pastoralem missionariam populi addiscant.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

114

  1. Ad munera missionalia efficacius et plenius adimplenda, foveatur collaboratio fratrum inter provincias in eisdem regionibus laborantes.
  2. Fiat etiam collaboratio omnium provinciarum in tota activitate missionali Ordinis, ita ut priores provinciales libenter præsentent fratres idoneos ad opus commune prosequendum.
  3. In negotiis missionum expediendis magister Ordinis adiuvatur ab adsistente negotiis pro apostolatu in Ordine addicto a socio pro apostolatu in Ordine.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

113

  1. Cura missionum ad totum Ordinem pertinet et ideo singuli fratres modo quo possunt missiones adiuvent. Magistri Ordinis est in collaboratione cum provinciis quarum interest adiumentum præbere ita ut fratres unius vel plurium provinciarum in localium ecclesiarum servitium mittantur.
  2. Activitas missionalis nostra regitur:
    1. iure communi, necnon peculiaribus Sanctæ Sedis decretis;
    2. constitutionibus et statutis particularibus a provinciis elaboratis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: