Skip to main content

203

  1. Professio renovanda est eodem recurrente die quo tempus expletur ad quod emissa est (cf. appendicem n. 9).
  2. Priori provinciali facultas est iusta de causa permittendi ut renovatio votorum temporariorum per aliquod tempus, non autem ultra mensem, anticipetur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

202

Ad renovationem professionis simplicis valide admittit tantum proprius prior provincialis, prævio voto consultivo capituli et consilii conventus in quo frater est assignatus (cf. CIC 656–657).
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

201

  1. Fratres post primum triennium votorum simplicium, sive sponte petentes sive superiore proponente, professionem simplicem renovare possunt, non tamen ultra aliud triennium, quo in casu singulis annis renovari debet. Tamen capitulum provinciale determinare potest ut professio simplex ordinarie prorogetur post primum triennium.
  2. Qui ab alio Instituto religioso votis perpetuis etiam sollemnibus ligati, ex concessione magistri Ordinis et proprii superioris generalis et de consensu sui cuiusque consilii ad Ordinem nostrum transeunt, professionem sollemnem emittere non possunt nisi post triennium et semper novitiatu peracto (cf. CIC 684 §§ 1–2).
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

198

Prior provincialis novitium a capitulo et a consilio admissum reicere potest; reiectum autem etiam ab uno ex istis admittere non valet. Si prior provincialis provinciæ affiliationis consensum non dederit, prior provincialis provinciæ in cuius conventu peractus sit novitiatus, novitium libere et expresse in scriptis consentientem, potest uti filium suæ provinciæ admittere de consensu consilii sui.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

191

  1. Infra bimestre quod præcedit emissionem professionis simplicis et infra semestre quod præcedit emissionem professionis sollemnis examinetur frater eique fiant declarationes iuxta ea quæ in appendice habentur (cf. appendicem n. 5).
  2. Quoad materiam vero examinis interrogetur et circa obligationes professionis nostræ et circa dispositiones humanas ac spirituales quæ ipsum ad vitam Deo per professionem consecrandam in Ordine alliciunt.
  3. Salvo n. 207, ius examinandi pertinet ad conventum ubi frater peregit novitiatum vel ubi est actualiter assignatus et examinatores sunt fratres a priore provinciali vel a priore cum suo consilio designati, secundum quod in statuto provinciæ determinatur. Examen autem extra conventum novitiatus vel assignationis fieri potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

140

Post editum librum, unum exemplar ad archivum Ordinis et aliud ad archivum provinciæ mittatur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

139

Prae oculis semper habebunt fratres eorum publicas interventiones (in libris, diariis, radio et televisio, aliisque instrumentis communicationis socialis) non tantum in ipsos sed etiam in fratres eorum et Ordinem et Ecclesiam redundare. Quamobrem sedulo invigilent ut crescat mens dialogi et mutuæ responsabilitatis in iudicio eligendo tam cum fra tribus quam cum superioribus eorum. Peculiarem attentionem ferant huic critico dialogo cum superioribus maioribus si eorum dicta vel scripta ad materias disputatas alicuius momenti spectant.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

138

Fratres adprobati in examine Ordinis ad confessiones audiendas, ipso facto adprobationis ab examinatoribus subscriptæ, facultatem delegatam possident super personas Ordini subiectas, monialibus exceptis, et super alias diu noctuque in domibus conventibus nostris degentes (CIC 967–969).

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

137

Fratres non prædicent intra terminos alius provinciæ, sine prævio illius prioris provincialis consensu saltem habitualiter concesso.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: