Skip to main content

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
    4. vice-provinciales et vicarii generales, de quibus in n. 257, § II;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem qui in vicariatibus assignati sunt, socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciae extra fines provinciae, delegatus electus ex iis, secundum statutum provinciae; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur delegatus; et sic deinceps.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. singuli priores provinciales;
    4. diffinitores capituli generalis;
    5. vice-provinciales et vicarii generales, de quibus in n. 257, § II;
    6. socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent:

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
    4. vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatuum sunt, iisque directe assignatis domibus sub sum immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatibus assignati sunt, iisque directe assignatis domibus sub sum immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciæ extra fines provinciae, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignates, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
    8. ex fratribus directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
      ex fratribus directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. omnes de quibus supra in § I, 2°–8°.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

388

Officiales vicariatus regionalis instituantur prout a capitulo provinciali determinatum fuerit.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: