In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent:
- In electione magistri Ordinis:
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales, salvo n. 258;
- duo fratres ex quacumque provincia, nempe diffinitor capituli generalis, salvo n. 258; et socius ipsius diffinitoris; tres autem fratres ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, scilicet diffinitor, socius diffinitoris et socius provincialis.
- vice-provinciales et vicarii generales;
- ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis qui in vicariatibus sunt, socius diffinitoris capituli generalis;
- ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem qui in vicariatibus assignati sunt, socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
- ex provincia habente saltem decem usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciae extra fines provinciae, delegatus electus ex iis, secundum statutum provinciae; ex provincia vero habente plus quam centum fratres in vicariatibus assignatos, alter eligatur pro quocumque centena numero.
- In negotiis tractandis, post electionem magistri:
- magister Ordinis nuper electus;
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales, salvo n. 258;
- diffinitores capituli generalis, salvo n. 258;
- vice-provinciales et vicarii generales.
- Socii priorum provincialium et diffinitorum, et delegati fratrum ex vicariatibus qui elegerunt, ius habent loquendi sed non definiendi in negotiis decernendis.